BCCCAP00000000000000000000544
298 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS III. clavium Petro promissarum Mt. 16, 19ª: at immerito, cum in hoc con– textu non consideretur ecclesia ut schola, sed potius ut domus, civitas, regnum, et agatur de eius regimine in universum inspecto: in tali contextu claves significant potestatem generalem Petro datam, cuius pars utique est potestas docendi. - Petrus, claves Ecclesiae a Christo accipiens, habebit potestatem quae administratori domus, rectori ci– vitatis, primo ministro regni competit; super omnia bona domini sui constituitur, ut de eis in commodum familiae sibi comrnissae dispo– nat. Inter ea bona non ultimum locum habet veritas, doctrina reve– lata, quam tueri incolumem, docere infallibiliter debet. - Hoc sensu claves Petri, potestatem generalem exprimentes, clavem etiam scien– tiae, id est, potestatem docendi continent. v. 19b - PoTESTAS LIGANDI ATQUE SOLVENDI. « Et quodcumque li– gaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis >>. Locutio « ligare et solvere », - (prae– ter eius usum in ritibus magicis incantatorum, de quibus hic non est cogitandum, ob aborninationem iudaeroum erga magicas artes in lege Moysis stricte prohibitas) - invenitur frequens apud Rabbinos, et quidem nonnumquam in sensu imponendi alicui excommunicationem (ligare), vel eam ab eo tollendi (solvere); praesertim vero in sensu aliquid prohibendi, vel prohibiturn declarandi (ligare), aliquid perrnit– tendi vel licitum declarandi (solvere), ítem in sensu « aliquem prae– cepto adstringendi (ligare), vel ab eo liberum declarandi (solvere) 2 3 ». Hic usus vulgaris et naturalis horum verborum inter Rabbinos ex S. Scriptura desumptus est (cfr. Num. 30, 1 ss.; Dan. 6, 8 ss.), et in N. T. idem usus fit (Mt. 18, 18; 23, 4; etc). Hac igitur metaphora << ligandi atque solvendi » magis declaratur praecedens metaphora « cla– vium », et dicitur quousque se extendat illa potestas administrandi Ecclesiam. Petrus poterit cives regni caelorum auctoritative gubernare, per praecepta et leges quae vim obligandi coram Deo habeant, sanc– tione proposita, et, si opus sit, exsecutioni mandata. Amplitudo auc– toritatis exprimitur formula generali, « quodcumque ligaveris..., quod– cumque solveris... »; nulla ponitur restrictio neque negotiorum neque personarum, (neutrum « quodcumque » etiam personas comprehendit). De omnibus, et circa omnia, intra ambitum sui muneris spiritualis, poterit Petrus decernere, et disponere, et quidem tali auctoritate et effectu, ut quod ipse decreverit in terra, ratum habeatur et in caelo, 23 Cfr. plura exempla huius locutionis apud Rabbinos, in *STRACK-*BILLER– BECK, I, 738-47.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz