BCCCAP00000000000000000000544

CONFESSIO PETRI; PRIMATUS: MTT. 16, 13-20; PARALL. 297 significatur quod per « ecclesiam meam » in v. praecedenti, ut e con– textu patet: vult enim hic Christus clarius determinare potestatem Petri in ecclesiam, cuius est fundamentum. Metaphora clavium obvia est, tum ex natura reí, tum ex usu bí– blico. - Et primo quidem a) ex natura reí et moribus inter homines ubique receptis: nam, cum dominus domus vel civitatis tradit alicui claves, exprimit ei omnimodam fiduciam, et committit ei plenam administrationem thesaurorum domus, vel regimen civitatis. - b) Ex usu bíblico autem illustratur haec metaphora praesertim ex Is 22, 22, ubi constitutio Eliacim, filii Helciae, in praepositum domíls David, sic exprimitur: « ... daba davem domus David super humerum eius: et aperiet et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui ape– riat... » - Hac eadem metaphora describitur Christus in Apoc. 3, 7, tamquam « qui habet clavem David; qui aperit et nemo claudit: clau– dit et nemo aperit »; et Apoc. 1, 18 dicitur Christus habere « claves mortis et inferni ». Hic ultimus locus optime inservit ad sensum no– strae metaphorae determinandum: nam, Christum habere « claves mor– tis et inferni », idem est ac Eum plenam potestatem in mortem et in– fernum seu sepulchrum possidere; pro hac enim plenitudine potestatis, ipse, morte devicta, surrexit ad vitam, prout dicit: « fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum ». (ibi). Claves ergo regni cae– lorum Petro a Christo datae vel promissae, designant plenam pote– statem in regnum caelorum seu ecclesiam: non tantum ut, simplicis ianitoris more, aperiat vel claudat fores, id est, admittat vel excludat eos qui ingredi volunt, sed ut cives regni auctoritative dirigat et gu– bernet, negotia regni Christi tractet, de thesauris eius fideliter dispo– nat. Summum ius quod Christus habet in Ecclesiam suam." (v. 18), seu in regnum caelorum, - per regnum Davidis praefiguratum, - ex– primitur illa metaphora « qui habet clavem David» (Apoc. 3, 7). Si nunc hanc clavem tradit Petro, etiam ius et potestatem per illam si– gnificatam in Petrum transfert: et Petrus constituitur vere Vicarius Christí, ut dum Ipse abest, Eius nomine et auctoritate Ecclesiam regat 2 2 • Claves aliquando significant potestatem docendi, sicut cum Chri– stus scribis improperat: « Vae vobis..., qui tulistis clavem scíentíae... » (Le. 11, 52), vel cum Ipse aperiebat discipulis Scripturas (Le. 24, 32). - Ad hanc potestatem docendi volunt quidam restringere sensum 22 Historiam huius tituli Petri et Romanorum Pontificum, eiusque fundamen– tum scripturisticum, praesertim in textu Mt. 16, 18 s., cfr. in 'Lateranum,' 18 (1952), M. MACCARRONE, Vicarius Christi, pp. 1-218.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz