BCCCAP00000000000000000000544

296 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS III. imbrium et ventorum vi nullatenus concuteretur. Sic Christus de Ec– clesia sua super petram (Petri) aedificata, asseveranter pronuntiat: « Et portae inferí non praevalebunt adversus eam ». His verbis non promitti– tur Petro immortalitas personalis, (ut dicit *HARNACK), quia hic non de Petri sed de Ecclesiae sorte sermo est 17 : unde si velit servari idea immortalitatis 18, quae per se possibilis est, ea non de Petro sed de ecclesia praedicaretur. Sed « portae inferi » (m'.>Aou &oou), potiusquam potentiam mortis, significant hk potentiam inferni et diaboli. - « Portae >> sunt sym– bolum potentiae, virtutis, roboris, quia pars munitissima civitatis esse solebant; unde metonymice « portae » stant pro ipsa civitate munita, vel regno forti 19. '' Ao1Jc;; vero seu « infernus », respondens hebr se' ol, designat quidem saepissime in V. T. locum communem omnium mor– tuorum; unde stat etiam pro « regno mortis» vel ipsa morte. - At– tamen progressu temporis fit distinctio inter mortuos bonos et m.alos; locus bonorum vocatur sinus Abraham, malorum vero hades seu infer– nus 20. In litteratura iudaica 21, et in N. T. infernus non est amplius locus mortuorum, sed idem ac « gehenna ignis » (Mt. 5, 22), « stagnum ignis » (Apoc. 20, 9-15), « ignis aeternus qui paratus est diabolo et angelis eius » (Mt. 25, 41): unde locutio composita « portae inferi » est idem ac « regnum seu civitas infernalis, et potentia diaboli ». Ita Ecclesiae, quae exhibetur ut civitas, societas, regnum Christi, oppo– nitur alia civitas, nimirum infernalis, cuius rex est diabolus, qui Eccle– siam continuo oppugnabit, quin tamen possit unquam eam superare. His verbis Christi dum praedicuntur machinationes diaboli adver– sus Ecclesiam, cui omni modo nocere conabitur, sive per externas persecutiones, sive per internas doctrinae et morum haereses, promit– titur simul Ecclesiae victoria, nam hi conatus inferni irriti erunt quoad labefactandam eius soliditatem; et dum inservient purificationi eccle– siae, luculentius demonstrabunt inconcussam eius firmitatem ob pro– missionem Christi: « portae inferí non praevalebunt adversus eam ». v. 19 - PETRUS, CLAVICULARIUS REGNI CAELORUM. - « Et tibi dabo claves regni caelorum ». Per « regnum caelorum » in hoc versu idem 17 Non enim legendum est crou sed c<:Ú'TTjc;: cfr. supra, ubi de textu. 18 Ita P. SCHEPENS, art. cit., pp. 273-75. 19 Cfr. Gen. 22, 17; 24, 60: « possidebit semen tuum portas inimicorum suo– rum », ubi LXX vertunt hebr. sacar per Tixc; 1t6Ae:Lc; = civitates. Cfr. ítem Is. 14, 31. 20 Cfr. parabolam divitis Epulonis et Lazari pauperis apud Le. 16, 19-31, in qua haec distinctio loci bonorum et malorum clarissime fit. 21 Cfr. J. BoNSIRVEN, Judaisme palestinien, I, 330 ss.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz