BCCCAP00000000000000000000544
CONFESSIO PETRI; PRIMATUS: MTT. 16, 13~20; PARALL. 295 sam dedit, sic legi possunt: « Tu es (Petrus, i. e.) petra, super quam ae– dificabo Ecclesiam meam ». Ecclesia concipitur ad modum a~dificii, tamquam « domus Dei >> vel palatium 14, cuius Christus est architectus, qui nunc de fundamento iaciendo cogitans, loquitur ad Petrum, quem ad hoc esse destinatum praedicit. Christus dicit << ecclesiam meam », quia est opus Eius, sicut Synagoga vel populus Israel dicebatur in V. T. « ecclesia Dei». No– vus populus quem Christus non ex iudaeis solis, sed ex gentibus om– nibus congregabit, et in regnum Dei vocabit, est Ecclesía Christí. Ha– bet igitur haec vox, ut fere semper tam in V. quam in N.T., sensum socialem et religiosum congregationis populi Dei, fidelium Christi, po– tiusquam sensum materialem aedificii l 5. Metaphora tamen aedificii a Christo adhibita apte et dilucide mentem suam exprimebat: Petrus erit pro Ecclesia id quod fundamentum est pro aedificio; sicut illud praebet huic firmitatem et unitatem, ita Petrus Ecclesiae. Id vero quod cuilibet societati dat firmitatem et constantiam, omniaque membra in unitate continet, est auctoritas. !taque his verbis promittitur Petro summa auctoritas in Ecclesia Christi, et omnímoda potestas quoad om– nia quae ad finem Ecclesiae supernaturalem e:fficaciter consequendum, necessaria sunt. Omnia etiam membra seu cives Ecclesiae, cuiuscumque sint dignitatis, Petro tamquam fundamento superstrui, eique inniti de– bent, ut stabilitatem et unitatem servent. - Hinc e:fficitur, primatum Petro nunc promissum, et postea (Jo. 21, 15-17) collatum, esse iuris– dictionís, et non solum honoris. Unus ipse declaratur a Christo funda– mentum totius aedificii, ac proinde et singularum eius partium; unus ipse constitutus est pastor totius gregis, tam agnorum quam ovium. Iam in hac prima metaphora fundamenti omnes praerrogativae Pe– tri (eiusque successorum), - potestas, inquam, gubernandi, infallibi– liter docendi 16 et sanctificandi, - implicite continentur, utpote fluen– tes ex fine ob quem Christus eum constituit Ecclesiae suae fundamen– tum. Sed ex aliis metaphoris subiunctis, - clavium, et ligandi atque solvendi, - illae praerrogativae clarius elucent. · Christus, Ecclesiam suam aedificaturus, censendus est egisse ut sa– piens architectus quem ipse descripsit (Mt. 7, 24 s.; Le. 6, 47 s.), qui, exstructa domo sua supra petram, providit stabilitati eiusdem, ita ut 14 Cfr. 1 Tim. 3, 15; Eph. 2, 19-22; &. 15 Vocabulum exx°Ar¡crlO( occurrit in V. T. 96 locis (cfr. Concord LXX, HATCH– R.EDPATH, s. v.), et reddit fere semper hebr. '51'1R (qahal): in N. T. 114 locis, ex quibus bis tantum in Evangeliis, et quidem in solo Ev. Matthaei, 16, 18; 18, 17. 16 Cfr. Trn. GALLUS, art. cit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz