BCCCAP00000000000000000000544

294 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS III. dabo; quodcumque ligaveris... solveris... »), indicat has promissiones fi.eri personaliter Petro, prout ab aliis apostolis distinguitur, non autem ei exclusive, quasi cum eius morte cessare deberent: fiunt enim Petro, non adeo intuitu personae, quam intuitu Ecclesiae, quae cum marte Petri non cessabit, sed exsistere perget usque ad finem mundi, quin fundamento cui innitatur carere possit, neque aliquo qui supremum eius regimen gerat. Haec ergo proniissio ex ipsa natura rei fi.t Petra, eiusque in munere successoribus. « Tu es Petrus, et super hanc petram... » - In sermone aramaico quo Jesus hoc dixit, bis repetitum est idem nomen Kepha, semel ut nomen proprium apostoli, et iterum ut nomen commune, = saxum, rupes, petra. '1am olim Jesus Simoni Bariona praedixerat mutationem nominis: « Tu vocaberis Cephas » (Jo. 1, 42), et idem nomen ei con– fi.rmaverat in electione apostolorum (Mt. 10, 2; Me. 3, 16; Le. 6, 14). Nunc rationem et sensum illius appellationis declarat. « Tu es qui no– men habes saxum, quia ad munus saxi fundamentalis Ecclesiae meae destinaris ». - Lusus verbalis inter nomen et rem servatur integer in aramaico (kepha-kepha), dum in gr. et lat. parumper obtunditur, (Petrus-petra: Il1h·poc;;, 1tÉ'rpcx): Kepha, uti nomen viri, graece et latine expressum, assumpsit sponte terminationem masculinam, quamvis in utraque lingua hoc erat nomen novum, hucusque incognituk. Pri– mus illud portavit Prínceps apostolorum (cfr. LAGRANGE, in h. l.). Nomen Kepha, promissum Simoni a Christo (Jo 1, 42), prophe– ticum erat; praenuntiabat enim munus ei ab ipso Christo commit– tendum, quod sic declarat: « et super hanc petram aedi.ficabo Ecclesiam meam ». Ut lusus ille verbalis servetur, locutio « super hanc petram », debet referri ad illum, qui « a petra» nomen habet, id est, ad Petrum; secus tota venustas et vis locutionis periret. Non igitur diversum su– biectum significatur per prius et alterum kepha, uti antiqui Protestan– tes voluerunt, dicentes Christum per kepha, altero loco positum, desi– gnare non Petrum, sed seipsum, qui est unicum fundamentum eccle– siae, praeter quod nemo potest aliud ponere (I Cor. 3, 11). - Haec expositio refutatione non indiget, nec digna est 13 • Ridiculum fuisset dare Simoni tan emphatice nomen Petri (Kepha), et statim loqui de alia petra, relicta priore. - Verba igitur Christi sunt certe de Petro intelligenda: et, vitatá petrae repetitione, quae errori mox notato an- 13 Bene MÉDEBIELLE eam vocat: « Tentative désespérée, et qui jette un défi a l' évidence ». loe. cit., col. 569.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz