BCCCAP00000000000000000000544

CONFESSIO PETRI; PRIMATUS: MTT. 16, 13-20; PARALL. 293 thesi ad ó rr:oc"t'~p µou, significat hominem Í2, et quidem homineni solis sensibus vel etiam ratione naturali utentem, lumine autem divino ca– rentem. Laudatur itaque Petrus quia in sua confessione carnero et san– guinem non audivit, non hominum opiniones secutus est, neque id solum quod sensus et humana ratio de Jesu docere poterant, cognovit et confessus est. Caro et sanguis non revelavit tibi », non alii homines te docuerunt, neque teipsum docuisti naturali lumine veritatem quam confessus es. - « Sed Pater meus qui in caelis est ». Filiatio divina Christi non cadit sub sensus, neque humana ratio potest viribus natu– ralibus eam cognoscere, cum sit mysterium stricte dictum: pro iudaeo autem, unitatem Dei firmiter confitenti, exsistentia plurium Persona– rum in divinis specialem habebat difficultatem. Non ergo ab homi– nibus1 ab humana prudentia et scientia (-:- caro et sanguis) didicit Petrus Deum habere Filium per omnia sibi aequalem, utpote sibi consub– stantialem, et illum Filium esse Jesum; sed a Patre caelesti, qui solus potuit hoc ei revelare, nam « nemo novít Filium, nisi Pater » (Mt. 11, 27), vel « nema scit quis sit Filius nisi Pater » (Le. 10, 22): Patri autem, Domino caeli et terrae, qui mysteria sua abscondit a sapientibus et prudentibus, placuit ea revelare parvulo suo, Petro. - « Pater meus, qui in caelis est », est formula cara Matthaeo, qui crebro (vicies) eam in ore Jesu ponit; in praesenti autem occasione valde est opportuna, quia est approbatio et confirmatio confessionis Petri, ac si ei diceret: « revera, Deus viyus, cuius Filium tu me confessus es, est Pater meus, ipseque in caelis est ». v. 18 - PETRUS, fundamentum Ecclesiae. Post laudem Petro delatam (v. 17), facit ei Christus magnificas, quoad munus ab ipso in Ecclesia gerendum, promissiones, quas expriniit tribus adhibitis metaphoris, nirnirum: a) fundamenti (v. 18), b) clavium (v. 19ª), et e) potestate ligandi atque solvendi (v. 19b). · « Et ego dico tibi... » - Pulchra antithesis: pro eo quod tu dixisti mihi, et ego dico tibi: pro tua confessione qua me adeo honorasti, ego vícissim dico tibi, ego quoque proferre volo praerrogativas qui– bus te honorare decrevi: ego, qui iuxta tuam veram confessionem sum « Christus, Filius Dei vivi », cui a Patre meo « data est omnis po– testas in caelo et in terra » (Mt. 28, 18), « dico tibi quia (íhi recitativ) tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam ». Iterata re– petitio pronominis personalis secundae pers. (« dico tibi, tu es P., tibi 1 2 Cfr. Gal. 1, 15-17 ubi eadem habetur oppositio. Paulus, accepta a Deo reve– latione Filii Dei, non acquievit « carni et sanguini ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz