BCCCAP00000000000000000000544

CONFESSIO PETRUS; PRIMATUS: MTT. 16. 13-20; PARALL. 291 esset v.:i.lde viva exspectatio messianica, potuerunt nonnulli putare Jesum esse illum praecursorem Messiae, nempe Eliam. « Alii vero Jeremiam » (Mt.): Jeremías propheta magni habebatur a iudaeis tamquam populi defensor et intercessor apud Deum (2 Mac. 15, 14 s.); et opinio apud eos invaluerat ipsum, qui olim ruinae Tem– pli et Urbis sanctae spectator adfuerat, et symbola veteris Oeconomiae (Tabernaculum, Arcam, altare) absconderat, esse reditµrum sub ini– tio instaurationis messianicae, et locum Arcae revelaturum (2 Mac. 2, 1-8). Ex hoc igitur potuerunt opinad nonnulli Jesum esse Jeremiam redivivum, quem etiam imitabatur in libertate qua vitia ducum po– puli corripiebat. « Aut unum ex prophetís », qui praeteritis saeculis in hi– storia populi claruerant: Jesus, qui praedicatione sua et miraculis pro– phetas imitabatur, creditus est unus ex eis ad vitam reversus. Ex istis variis responsis duo dare apparent: a) et exspectationem messianicam fuisse tune temporis valde vivam in populo: et b) Jesum ínter illustriores homines quibus iudaei gloriabantur, fuisse computa– tum. At, omnes istae opiniones, utut honorificae, quam longe a plena veritate distabant ! Ideo Jesus, qui interrogatione sua non adeo intendebat opiniones populi, sibi bene notas, cognoscere, quam propriam apostolorum con– fessionem provocare, iterum quaerit ab eis. v. 15 - « Vos autem quem me esse dicitis? » - Ipsa oppositio (« homines, turbae »: « vos vero ») indicat exspectandum esse aliquid iudicium per– fectius de Jesu ·ex parte apostolorum. - Vos, qui ab initio mecum estis, et testes fuistis vitae meae quotidianae, qui ·non tantum prae– dicationem meam ad populum, sed et privatas ad vos instructiones audistis, et tot signa vidistis: quem me esse dicitis, v. 16 - CoNFESSIO PETRI. - Omnes quidem fuerant interrogati, sed unus Petrus ante omnes respondet: « Tu es Christus, Filius Dei viví». Haec confessio habet tandem illam plenitudinem, quam Jesus postulabat, duplicem Eius dignitatem explicite complectens, a) ~es– sianitatem ( ó Xpur,6c;), et b) divinam Filiationem (( ó utoc; -roü &e:oü -roü ~&v-roc;). Intendit autem Petrus conhteri filiationem naturalem et propriam, non simpliciter adoptivam vel metaphoricam. Vult enim ipse aliquid a:mplius de Jesu praedicare, quam diversae illae opiniones populi mox commemoratae Ei concedebant. Joannes Baptista, Elias, Jeremias, et prophetae erant quidem filii Dei adoptivi. Si ergo nunc Jesus ad altius de Se sentiendum apostolos invitat, et Petrus, huic in– vitationi respondens, confitetur Eu~ << Filium Dei vivi .», verba eius

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz