BCCCAP00000000000000000000544
290 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS III. 1-2 ante Chr. in honorem Imperatoris Augusti multum amplificata et exornata, et nomine Caesareae insignita, quae, ut distingueretur ab homonyma Caesarea marítima (Turre Stratonis), dicta est Caesarea Philippi. Est ad radices montis Hermon, in extremo limite Septen– trionali Palaestinae: ex antro rupis, ubi olim colebatur deus Pan, (unde nomen loci Panías, quod in hodierno Baníyas adhuc conservatur), sca– turit unus e fontibus Jordanis, qui magnam loco praebet amoenitatem. Alta rupes, et templum marmoreum, quod super eam Herodes Ma– gnus Augusto Imperatori aedificaverat, metaphorae Ecclesiae super ru– pem Petri aedificandae occasionem dare potuerunt s. II - EXPOSITIO TEXTUS (Mt. 16, 13-20). v. 13 - « Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi >>, prout iam supra explicatum est: «et interrogabat discípulos suos, dicens »: Iuxta Me. (8, 27) haec quaestio posita est a Jesu ev --r"ñ óoé¡) = in vía, dum iter faceret cum discipulis, a loco solitario in quo oraverat (Le. 9, 18), ver– sus Caesaream (sive regionem, sive urbem). Quaerit Christus ab apo– stolis quamnam de se opinionem habeant homines (Mt. et Me.), vel turbae (Le.): id est, non de sententia Pharisaeorum, Scribarum, Sad– ducaeorum sollicitus est, sed quaerit potius quid homines seu populus, turbae simplices de Eo cogitent, et scire vult qualem fructum ex diu– turna Eius praedicatione tandem collegerint. « Quem dicunt homines esse Filium hominis? »: « Filius hominis » idem est híc ac « ego », ut apparet ex Me. et Le., qui eamdem interrogationem sic exprimunt: « Quem me dicunt esse turbae, seu homines? ». Sed eo ipso quod se vocat Fi– lium hominis, dum opiniones hominum de se exquirit, iam insinuat se quaerere aliquid diversum et altius, quod illam appellationem (« Fi– lius hominis ») transcendat. v. 14 - Apostoli diversas quae in populo circa Jesum vulgabantur opiniones referunt: quatuor iuxta Matthaeum, tres iuxta Me. et Le., qui collationem Jesu cum Jeremia, Matthaeo propriam, non habent. - « Alii Joannem Baptistam »; J. Baptista, ab Herode Antipa iampri– dem decollatus, putabatur a nonnullis in Jesu revixisse (Mt. 14, 1 s.; Le. 9, 7 s.): « Alií autem Eliam »: Mal 4, 5 dicitur Elias propheta mit– tendus ut praedicet ante adventum diei Domini; quapropter vulgo credebatur Eliam praecessurum esse adventum Messiae; et cum tune 8 Cfr. F. PRAT, Jésus-Christ, I, 428.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz