BCCCAP00000000000000000000544

CONDICIO SOCIALIS PALAESTINAE 11 has plus aequo aestimabant, adeo ut saepe relinquerent quae graviora erant legis, ut traditiones mere humanas servarent (Mtth. 15; 1-10; 23, 23). Ob hanc multitudinem observantiarum, quae onus legis grave et importabile faciebant, secta Pharisaeorum non erat adeo numerosa, (tempore Herodis erant solummodo 6000 Pharisaei [cfr. J. Flav. Ant. 17, 2, 4]), attamen apud populum multum valebant, et fama sancti– tatis gaudebant. - Eorum vero sanctitas erat mere externa, de emun– datione quidem vasorum, manuum, corporis valde solliciti, sed a cor– dis puritate prorsus alieni; litterae legis tenaciter adhaerentes, de spiritu eiusdem parum curabant; humanis laudibus inhiantes, omnia faciebant ut viderentur ab hominibus. Erga populum amore et compassione mo– veri videbantur, sed de facto eum ut « turbam maledictam » (Jo. 7, 49) aspernabantur, et ab eo, tamquam ab immundo, quippe qui universas eorum praescriptiones non observaret, se segregabant ne contamina– rentur; eum tantum adibant avaritia moti, ut scilicet facultates populi simplicis, praesertim muliercularum, surriperent praetextu pietatis; Scribis enim, qui et ipsi Pharisaei erant, Christus improperat; Vae illis, quia « devorant domos viduarum, simulantes longam orationem » (Le. 20, 47). « Intus pleni estis rapina et immunditia » (Mtth. 23, 25). Et Evangelista Lucas vocat eos avaros « Audiebant... Pharisaei, qui erant avari » (Le. 16, 14). - Quoad politicam, Pharisáei semper erant con– trarii alienis dominatoribus; eos tolerabant tanquam Dei punitionem, qua populum suum ad adventum Messiae, quem cito exspectabant, purificare volebat 1 o. b) S ad d u e a e i - Forsitan a S ad o e, summo sacerdote tempore Davidis et Salomonis, in cuius familia dignitas pontificalis usque ad Simonem Machabaeum ( 141-135) conservata est, originem ducunt; nam ad hanc sectam pertinebant sacerdotes et Levitae, saltem nobiliores et ditiores; tempore Novi Testamenti omnes fere Pontí– fices fuerunt Sadducaei (cfr. Act. 5, 17): non multos haec secta nu– merabat asseclas. Ipsi, contra Pharisaeos, admittebant solam legem scriptam, absque traditionibus maiorum et explicationibus Scribarum. Erant materia1is ta e, quatenus exsistentiam angelorum et quorumli– bet spirituum, resurrectionem corporum, animaeque humanae immorta– litatem negabant. (Mtth. 22, 23; Act. 23, 8). Insuper, juxta FLAVIUM Jós., erant d e i s t a e , nullum Dei interventum in hominum actio– nes neque Providentiam admittentes, sed fatum. (« Bel!. ]ud. » 2, 8, 10 Cfr. *Louis FrNKBLSTEIN, The Pharisees. The Sociological Background of their Faith, 2 vol. Philadelphia 1938.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz