BCCCAP00000000000000000000544
CONFESSIO PETRI; PRIMATUS: MTT. 16, 13-20; PARALL. 289 narratio (Mt. 16, 16-19) esset interpolado posterior, inducta ex studio glorificandi Petrum, ille falsarius, nisi prorsus ineptus erat, omisisse~ illam increpationem. Sed Evangelista, qui nullo, praeterqnam dicendi veritatem, studio movebatur, utrumque narravit, et honorificam pro– missionem et asperam increpationem. bb) Contextus quoqne remotus huc facit: pluries in primo Evangelio, tam ante quam post nostram pericopam, notatur aliqua praeeminentia Petri, vel praedilectio Christi erga eum 6: et huic climati Petrino primi evangelii narrado cap. 16 valde consona invenitur, et est omnino fidedigna. 3) Tenipus. - Scena Caesareae Philippi decurrente ultimo anno prae– dicationis Christi locum habuit. Lucas quidem narrat eam (9, 18-22) statim post primam multiplicationem panum (9, 10-17), quae teste Joanne (6, 4) contigit circa Pascha (II vel III, inxta diversas sententias). Sed confessio Petri ad Caesaream Philippi (Mt. 16, 16) debet esse po– sterior confessione eiusdem ad Capharnaum (Jo. 6, 69 s;); signat enim magnum progressum in fide apostoli, qui praeter messianitatem Jesn, etiam Eius divinam Filiationem clare profitetur. Mt. et Me. plura facta narrant ínter primam multiplicationem panum et scenam Cae– sareae Phil.,, praesertim iter Jesu in Phoeniciam (« in partes Tyri et Sidonis », Mt. 15, 21; Me. 7, 24...), ubi filiam Chananaeae sanat; inde venit in Decapolim (Me. 7, 31...), ubi surdum et mutum sanat, et « secus mare Galilaeae » (Mt. 15, 29) secundo panes multiplicat, et in Bethsaida (Julias?) caeco visum restituit (Me. 8, 22 ss.). Post hoc de– mum « venit Jesns in partes Caesareae Phil. », ubi Petri confessio ha– bita est. - Ideo haud multum a vero distabit, qui hanc confessionem secundo vel tertio mensi ultimi anni praedicationis Christi adscripserit 7 _ 4) Locus. - Tertius Evangelista, quem vidimus multa in hac sectione omisisse, locum confessionís non indicat: Mt. vero et Me. dicm1t id contigisse cum Jesus venit in partes (gr. d¡; "t"IX µÉp-y¡) (Mt.), vel in castella (gr. d¡; "t"IX¡; x0µix¡;) (Me.) Caesareae Philippi: potest supponi Jesuni, egressum e Bethsaida, ubi caecum sanaverat, ascen– disse versus Septentrionem, et pagos vel castella regionis Caesareae percurrisse, ut ad ipsam urbem vel ad eius viciniam perveniret; ibique discípulos interrogavit. - Civitas fuerat a Philippo tetrarcha anno 6 Cfr. Mt. 4, 18; 10, 2; 14, 27-36: 17, 24-27; 15, 15; 18, 21; &. 7 Lucas, qui alterum miraculum panum non narrat, et plura quae inter utramque multiplicationem acciderunt omittit, coniungit confessionem Petri cum prima mul– tiplicatione.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz