BCCCAP00000000000000000000544
288 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS III. Sed ad expungenda _haec verba non adducit *HARNACK nisi coniec– turas, quae vero fundamento carent: nempe a) putat illa verba de– fuisse in Diatess TATIANI (circa 170), quia s. EPHRAEM et APHRAATES, qui illo textu utebantur, ea non habent: b) in scriptis saec II ea verba deesse affirmat. - At, neutrum est verum: nam etsi aliquando S. EPHRAEM et APHRAATES citant Mt. 16, 18 sine illis verbis, quia ad ar– gumentum de quo tune agebant non requirebantur, tamen modus quo loquuntur supponit eos cognovisse textum plenum Mt.: v. gr. in Is 62, 2 et in Ez. 1, 8 s., ubi EPHRAEM novam Sion, Ecclesiam, allo– quens, utitur ipsis verbis nostri versiculi. - APHRAATES (ca. 336-345) bis loquitur de Petra, eum appellans petram et fundamentum Eccle– siae 4. Quod supponit Diatess TATIANI (saec. II) illa verba « et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam >> habuisse. Quoad silentium saec. II, illud non est absolutum: praeter Dia– tessaron mox laudatum, illa verba supponuntur a Pastare Hermae (circa 150-60), v. gr. Vis. III, et Sim. IX; item in Odis Salomonis (cfr. Od.. XXII, 11, 12). s - Authenticitas critica tan certis argumentis nititur, ut ipsi Rationalistae, evidentia coacti, eam admittant; sed negant au– thenticitatem historicam: non sunt haec verba Christi, sed ipsius Evan– gelistae, vel alíus qui ea iuxta fidem communitatis interpolaverit. Ita *A. REscH, *J. GRILL, *A. LorsY, *BULTMANN, etc., et in genere fau– tores methodi morphocriticae. - Sed talis explicatio procedit ex praeiu– diciis dogmaticis, v. gr. Christum non habuisse conscientiam suae di– gnitatis messianicae, et de Ecclesia fundanda numquam cogitasse, imo nec cogitare potuisse, cum totus teneretur exspectatione imminentis finis mundi: (sic eschatologistae). Etiam criteria interna authenticitatem nostri textus confirmant: a) color omnino ar~maicus huius pericopae congruit origini traditio– nali primi Evangelii; b) eius ideae bene aptantur contextui proximo et remoto, nam aa) exdusis et reiectis Pharisaeis et Sadducaeis tam– quam indignis magistris et ducibus populi (Mt. 15, 13 s.; 16, 11, s.), debebat Christus providere Ecclesiae suae alio modo: fundabit illam super Petrum, qui, Christo abscedente, vices Eius geret (16, 13-20). Quod autem haec narratio vere ad Evangelium Mt. pertineat, et ver– ba Christi authentice referat, apparet ex simplicitate qua statim imme– diate narrat increpationem Christi Petra factam (16, 21-23). Si nostra 4 Cfr. Demonstr. VII, 15 de paenit., et XXIII, 12 de acino. (Cfr. R. GRAFFIN– J. PARISOT, Patrol. Syr:: t. 1-II APHRAATIS Opera, París 1894. 1907). 5 Refutationem * HARNACK vide apud L. FoNCK, et P. SCHEPENS, locis cit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz