BCCCAP00000000000000000000544

CONFESSIO PETRI; PRIMATUS: MTT. 16, 13-20; PARALL. 287 bentes, potuerunt, sicut saepe alias, (et sicut praesertim Joannes facit respectu Synopticorum), rema primo Evangelista narratam vel penitus omittere, vel brevius expedire, illud solum retinentes quod peculiari eorum scopo faciebat: b) quoad Marcum., qui, ut antiquissima et con– stans fert traditio, scripsit Evangelium iuxta praedicationem. Petri, fa– cile explicatur cur omiserit laudes Christi et promissionem Primatus; Apostolus enim, ut dicit EusEBIUS 2 , quae ei honorifica erant, in sua ad populum praedicatione libentius tacebat: e) Lucas autem abunde compensavit silentium in hoc loco servatum (ex ratione prius dicta), alia sententia Christi ad Petrum. dicta, et ab uno Luca (22, 32) con– servata; Petri fides, Satana frustra conante, adeo indefectibilis erit, virtute orationis Christi pro eo, ut omnes fratres possit in fide con– firmare. Ceterum, Luca,s animadvertens Jesum ante explorationem fidei apostolorum orasse (9, 18), - ut facere solebat cum aliquid magni momenti aggrediebatur - satis supponit implicite rem habuisse ma– gnum illud momentum quod ei datur in Ev Matthaei; licet ipse ex iustis rationibus illam breviare voluerit: d) Cum Me. et Le. scribebant Evangelium (annis circiter 55-60), appellatio CHRISTUS, CHRISTUS DEI exprimebat . fidem in personam Jesu prouti concrete erat, Messias nempe et Filius Dei. Ideo, Me. et Le. ponentes in ore Petri confessio– nem breviorem (Tu es Christus), re non differunt a Matthaeo, qui explicitam utriusque veritatis confessionem Petro adscribit. 2) Textus. Pericopa Mt. 16, 13-20 pkna pollet authenticitate critica, cum in omnibus prorsus codd et verss antiquis, necnon in ci– tationibus Patrum et scriptorum veterum integre et sine variantib lec– tionib notatu dignis habeatur3. In uno cod syrsin (a Mrss Agnes Lewis invento) pericopa nostra deest: at est mutilus in hac parte, quia deper– ditum est folium quod continebat Mt. 16, 15-17, 11. * A. VON HARNACK contendit verba Christi ad Petrum in v. 18b, « et super hanc petram aedificabo ecclesiam me~m » esse, interpolatio– nem romanam, tempore Hadriani (117-38) inductam; textum vero ge– nuinum et primigenium totius v. 18 esse: « et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et portae inferi non praevalebunt adversus te »: et cum pro *HARNACK « portae inferi » ídem sit ac « mors », his verbis nil aliud promittitur Petra quam « immortalitas personalis ». 2 Demonstr. evang. 3; PG 22, 216 s. In Corpus Berolin., ed. IvAR A. HEIKEL, (Lipsiae 1913), Eusebius Werke, VI, Dem. ev., L. III, cap. V, p. 127. 3 « Le texte de Mt. 16, 17-19 présente du point de vue documentaire, .toutes les garanties »: MÉDEBIELLE, art. cit., col. 547.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz