BCCCAP00000000000000000000544

SE CTI O VI. A TERTIO PASCHATE AD DOMINICAM PALMARU:(v1•. (Mt. 14, 15-20, 34; ·Me. 6, 35-10, 52; Le. 9, 11-19, 27; Jo. 6, 4-12, 11) Nota. - Hoc tertia' anno, pharisaeorum hostilitate crescente, et con– tinuas insidias parante, J esus sese retrahit interdum a turbis, et formationi Apotolorum specialem curam impendit, praemuniens eos contra scanda– lum Crucis, atque exercens eos in missionibus, adjungensque alios coa– djutores in 72 discipulis. - Invehit frequenter in hypocrisim aliaque vitia quae spiritum pharisaicum efformabant, et monet Apostolos ut caveant a fermento Pharisaeorum, et ne sequantur eos, quia sunt duces caeci, et ducent eos in foveam. - Petrus ad Caesaream Philippi confitetur Filiationem divinam Christi ex alto illi revelatam, et vi– cissim accipit a Christo promissionem principatus spiritualis super om- . nem Ecclesiam. - Post sex dies Christus transfiguratur in monte coram Petro et duobus filiis Zebedaei, qui confirmantur in fide magistri per verbum Patris de nube lucida loquentis. - Multis adhuc factis et dictis studet inftmdere in animas eorum spiritum novi regni; scilicet, • verae pietatis in Deum, quem orare cum omni fiducia docet; since– rae misericordiae et germanae caritatis in proximum, maxime si de Í:niseriis spiritualibus agitur; pueros, pauperes, aegrotos, peccatores ne– dum despiciant, sollicite curent et diligant. - Abne~ationem suiip– sius, et renuntiationem omnium tam affectuum quam rerum, quae obstaculum aeternae saluti creare possunt, docet; humilitatem animi omnibus necessariam esse docet; paupertatem, etiam in effectu, com– mendat, sicut et virginitatem. Specialem merentur mentionem pulcherrimae parabolae huius ter– tii anni, quas fere unus S. Lucas conservavit: v. gr. de misericordi Samaritano (c. 10), de divite Epulone et de Lazaro mendico (c. 16), ut misericordia erga omnes etiam exteros, commendetur, et cordis duritia reprobetur. De amico importuno (e, 11), de pharisaeo et pu– blicano (c. 18), de judice iniquo (c. 18), ut efficacia orationis debitis vestitae conditionibus ostendatur. De ficu sterili (c. 13) et de cena magna (14), ut denuntietur periculum spernendi divinam vocationem. De divite stulto (e 12), de servis vigilantibus (c. 12), de decem minis

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz