BCCCAP00000000000000000000544
284 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. nus huius sermonis, manebat libera: hodie tamen talis est consensus interpretum de hoc, ut temerarium videatur illum negare 30. Porro, plures rationes sensum eucharisticum huius sermonis, saltem vv. 51-59, commendant: a) verba ipsa et sententiae a Christo adhibitae, quae praesertim post institutionem Sacramenti in ultima Cena, nullum dubium prudens de earum sensu proprio permittunt: « caro et sanguis » quae hlc a Christo in cibum et potum danda promittuntur, sunt « corpus et sanguis Eius », quae in ultima Cena Apostolis sumenda dedit, et toti Ecclesiae in Sacramento Eucharistiae reliquit. b) Idem suadet modus agendi Christi cum iudaeis et discipulis, quorum scandalum et discessum permisit, potiusquam retractare verba sua, aut dicere ea non sensu proprio sed metaphorico esse accipienda. c) Item, consuetudo Christi alias servata praenuntiandi ea quae postea facturus vel passurus erat, et praeparandi animos audientium ad praecipua mysteria: v. gr. ad baptismum, (Jo. 3, 5); ad passionem,. mortem, et resurrectionem suam (Mt. 16, 21; 17, 22; et locis parall.); ad missionem Spiritus Sancti (Jo. 14, 16; etc.); ad institutionem Eccle– siae et Primatus Petri (Mt. 16, 18 s.), etc.; illa - inquam - consue– tudo suadet ut etiam ad Eucharistiae institutionem, quae est praeci– puum novae oeconomiae fidei mysterium, praemiserit promissionem: quae, si in hoc sermone Jo. 6 non admittitur, nullibi usquam habetur. Atqui Apostoli id iam sciebant; nam cum Christus in ultima Cena eis dixit: « sumite, hoc est Corpus meum: bibite, hic est sanguis meus », nihil dubitant, nihil interrogant; verum, qui Eum olim hoc promit– tentem confessi fuerant « Sanctum Dei», « verba vitae aeternae haben– tem », nunc Ei promissionem suam adimplenti fide simplici credunt. d) Congruentia sensus eucharistici petitur quoque ex indole theo– logica et mystica Joannis, qui praecipua mysteria in Evangelio suo sectatur: quapropter incongruum videtur ut Eucharistiam omnino praeterierit; quam utique praeteriit, si de ea in hoc cap. 6 non agitur: etenim ipse institutionem Eucharistiae a Synopticis iam narratam, non habet. e) Tandem, sensus eucharisticus sermonis « de pane vitae» apud Jo. 6 a traditione fere unanimi et constanti Patrum, Doctorum, exe– getarum non solum commendatur, sed modo indubio statuitur. 30 Cfr. CAVALLERA, art. cit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz