BCCCAP00000000000000000000544

SERMO DE PANE VITAE: JO. 6, 26-71 283 tiores et moderni. Imo et Protestantes tam conservatores, uti *TH. ZAHN, quam independentes, uti *BAUER, *HoLTZMANN, etc., evidentia ,compulsi, sensum eucharisticum honeste agnoscunt; nisi quod plures ,eorum, uti * A. LmsY, dicunt Joannem non Christi, sed propria suiip– sius verba referre. d) Exceptio facienda est cum CARD. CAIETANO, et CoRN. JAN– :SENIO Gandavensi (s. XVI) qui, ut Hussitarum et Calvinistarum, Eccle– -siam romanam calumniantium, commenta diluerent, - (urgebant enim isti ex v. 53 necessitatem praecepti divini communionis sub utraque specie, etiam pro infantibus, -) negarunt suppositum, i. e. negarunt ibi agi de Eucharistia, et dixerunt verba illa Christi esse symbolice .accipienda. Quod ut probarent, arguebant ex effectibus qui illi mandu- . cationi attribuuntur a Christo, « habet vitam aeternam » (v. 54), « in me manet » (v. 56), « vivet propter me» (v. 57): atqui hi effectus, - :aiebant, - non semper habentur in sumentibus Eucharistiam, (v; gr. in indigne sumentibus); dum e contra semper habentur in illis qui fide vera Christo adhaerent: ergo Christus non de Eucharistia, sed de fide Ioqui intendehat: secus, non utcumque de manducatione, sed de digna sumptione loqui debuisset. - Tam horum catholicorum, quam Cál– vm1starum argumenta contra sensum eucharisticum huius loci, refo– tata habes apud MALDONAD0 (ad Jo. 6, 54), et apud CoRLUY, « Spi– ,cil. dogm. ». e) Ita res se habebant cum Conc. Tridentinum celebratum est. In sess XXI (16 Julii 1562), contra Hussitas aliosque Utraquistas edixit ,quidem ex sermone illo apud Jo. 6 minime colligi communionem :sub utraque specie esse a Domino praeceptam, (cap .. I, can. I): et ite– rum sancivit usum ecclesiae romanae communicandi fideles sub unica specie panis, quin reprobaret morem ecclesiae Orientalis sumendi utramque speciem. Itero declaravit Eucharistiam infantibus non esse necessariam (cap. 4, can. 4; DENZ-BANW, nn. 930-937). In sess XIII (11 Oct. 1551), cap. 2, agens Concilium de reali Chri– sti praesentia in Eucharistia, allegat semel Jo. 6, 58; et praesertim in sess XXI, cap. I citat fere totam pericopem Jo. 6, 52-59 ad illustran– dum id de quo agebat. Ex quo concludi potest mentem Concilii esse de sensu eucharistico illius pericopae. Noluit tamen controversiam de sensu sermonis Christi apud Jo. 6 decidere, cum et olim nonnulli Pa– tres, et nunc quidam theologi catholici sensu ab eucharistico diverso illum intellexerint. Ideo adiunxit sess XXI, cap. I illam clausulam: « Utcumque (ille sermo) iuxta varias SS. Patrum et Doctorum inter– pretationes intelligatur ». Quaestio igitur de sensu eucharistico vel mi-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz