BCCCAP00000000000000000000544
282 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. v. 71 - Iesus neque nomen illíus diaboli, neque ratione;m illíus ap– pellationis expresserat; Evangelista autem utrumque declarat, adiun– gens: « Dicebat autem Iudam, Simonis, Iscariotem; hic enim erat traditu– rus Bum, cum esset unus ex Duodecim ». ludas igitur designabatur a Christo nomine diaboli, et quidem ob proditionem Christi ah eo pa– trandam. - Clausula « cum esset unus ex Duodecim », alludit ad verbum Christi, «nonne ego vos Duodecim elegí»? (v. 70), et pandit dolorem animi Evangelistae ob crimen ingrati apostoli. - Solus Joan– nes dat (hic et 13, 2) nomen patris Iudae, Simon; et cum Synopticis. ponit etiam pagum unde originem trahebat, Kerioth: unde Iskariotes, = vir Kerioth. (Sed cfr. circa hanc appellationem ea, quae supra § 2 'De electione Apostolorum' dicta sunt). 5) Sensus eucharisticus. Historia interpretationis huius sermonis Christi «de pane vitae », valde instructiva est. a) Aevo patrístico non defuerunt qui illum pure spiritualiter intellexerunt, ut CL. ALEXANDRINUS 29 , EusEBIUS CAES., ÜRIGENES, qui dicunt locutiones realisticas alterius partis sermonis (vv. 51-58), «caro», « manducare carnem », «bibere sanguinem », explicandas esse per da– dores illas in prima parte adhibitas, et eodem sensu spirituali esse in– tellígendas. « Manducare carnem Christi », «bibere Eius sanguinem », nihil aliud est quam Christum Eiusque doctrinam uti cibum spiritua– lem sibi appropriare per fidem; eodem fere sensu ac Prov. 9, 1-5 Sa– pientia invitat ad accipiendam suam ·doctrinam, sub metaphora cibi et potus, dicens: «Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis ». b) Sed longe plerique Patres sensum eucharisticum, saltem al– terius partís sermonis retinent, et verba «carnem », «sanguinem », man– ducare», «bibere », sensu proprio, non metaphorico, accipiunt. Ita iam s. lGNATIUS M., IuSTINUS, CYPRIANUS, HILARIUS, CHRYSOSTOMUS, uter– que CYRILLUS, AuGUSTINUS, (licet AuGUSTINUS etiam alias interpreta– tiones, mysticam et metaphoricam, interdum adhibeat aedificationis gratiá). c) Eundem sensum eucharisticum tenent Scholastici, duce S. THOMA, et omnes exegetae catholici, tan saeculi aurei, quam recen- 29 Paedag. 1, 6; ed. STAEHLIN, p. 118.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz