BCCCAP00000000000000000000544

SERMO DE PANE VITAE: JO. 6, 26-71 281 ritati, quam habet Deus in nobis »; unde non nimis insistendum. vi– detur in ordine verborum). « Credidimus » et credimus (1te:mcr-re:óxo:µe:v) te esse Sanctum Dei, illum nempe « quem Deus sanctificavit et misit in mundum » (Jo. 10, 36; et cfr. Me. 1, 24), Messiam. Et hoc ipsum « cognovimus », i. e. experimento didicimus, visis miraculis, audita doctrina; et sic in fide prius concepta ex dono Patris confirmad sumus. ' Vulgata, sequens codd gr. non paucos, qui tamen videntur confor– mati ad Mt. 16, 16, habet: « quia tu es Christus, Filius Dei (vivi) ». At vero codd B D L S C cum aliis tan uncialibus quam minusculis, et verss syrcur, sah, achm, etc. testantur pro lectione ¿ &ytoi;; 'tou 0e:ou = Sa·nctus Dei, quae in editionibus criticis communiter retinetur. Haec Petri confessio, messianitatem Iesu respiciens, et a solo Jo– anne narrata, praeparat aliam, paulo postea ad Caesaream Philippi factam, et a Synopticis, praesertim et explicitius a Matthaeo, narratam, de divina Iesu filiatione. - Distinctio utriusque facti omnino rétinenda videtur, cum LAGRANGE, ceterisque expositoribus catholicis, contra *LorsY, *BERNARD, etc., qui dicunt Joannem scenam Caesareae Phi– lippi apud Synopticos ad proprium finem transformasse, et alio modo narrasse. Bene TrLLMANN (op. cit.) dicit: « Utraque narratio, et Synop– ticorum et Joannis, adeo inter se differunt materia et forma, ut non– nisi per violentiam identificari possint ». Petrus, nihil dubitans quin omnes eius socii eodem ac ipse animo et mente erga Christum essent affecti, confessionem suam nomine omnium profert, dicens: « nos credidimus... » - At erat, proh dolor!, una exceptio facienda, quae Petrum quidem latebat, Iesu vero, di– scretori cogitationum et intentionum cordis hominum (Heb. 4, 12), erat cognita. Ideo dicit: v. 70 - « Nonne ego vos Duodecim elegí», eandem erga vos ornnes praedilectionem ostendens, dum non vos me, sed ego vos Duodecim ex multis ·elegi? - Et tamen « ex vobis u,nus diabolus est », quia diabo– lum imitatur, et mente diabolica affectus, paratus est inservire dialbolo in opere perditionis meae: ut verus diabolus (= accusator, calumnia– tor), accusaturus et calumniaturus est me coram adversariis meis, mi– nistris diaboli, et in manus eorum me traditurus est. - His ver bis graviter monet Jesus futurum traditorem, quin eum nominet; ita, dum omnes apostolos in salutari timare continet, eos praemunit contra scan– dalum proditionis Judae. Cum post annum ea complebitur, recorda.;; buntur huius verbi Iesu, et confirmabuntur fide in Eius divinitatem, qua futura libera cognoscebat, et omnia Ei eventura praesciebat.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz