BCCCAP00000000000000000000544
280 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. ad Eum, et credunt. Fides est donum Patris gratuitum et liberum, illis discipulis incredulis non concessum. (Haec provocatio Iesu ad ea quae in praecedenti parte dixerat, favet unitati totius sermonis). v. 66 - Di s ces sus di s c i pu 1 o r u m. « Ex hoc multi disci– pulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant >>. « Ex hoc », potest esse, sive 'ab hoc tempore vel momento', sive 'ob hanc causam', nempe propter scandalum passum ob Eius doctrinam. - « Multi di– scipulorum »; fuit crisis galilaica vere gravis, in qua plerique discipu– lorum conversi sunt retrorsum a sequela Christi, et dereliquerunt Eum. - Christus, etsi magna absque dubio tristitiá affectus ob hunc tot discipulorum discessum, non prohibet eos, neque tollit motivum of– fensionis eorum, emolliens vel explicans dicta sua eucharistica, ac si non essent realiter accipienda, sed metaphorice et symbolice intelli– genda. Mavult perdere discípulos, quam unum apicem doctrinae suae eucharisticae sacrificare. - Et hic modus agendi est non modica com– mendatio sensus litteralis proprii verborum Iesu, de vera carne et san– guine suo, deque eius reali in Sacramento manducatione, loquentis, prout Ecclesia semper intellexit. vv.67-69 - F id e 1 itas Duo de c i m. - Receclentibus disci– pulis, mansit Iesus cum Duodecim Apostolis, quorum fidelitatem pro– bare volens, interrogavit eos: « Numquid et vos vultis abire »?: An et vos, scandalum de verbis meis passi, vultis sicut ceteri me relinquere? Nolo vos invitos retinere; liberi estis abeundi. - Sed Iesus erat secu– rus de eis; ideo tali forma proponit suam interrogationem, ut expec– tetur responsum negativum, sicut de facto datum est statim per os Petri. v. 68 - P e t r i c o n fe s s i o . - Patheticae interrogationi lesu respondet Petrus: « Domine, ad quem ibimus »?, quem, te relicto, se– quemur?, quem alium magistrum audiemus?: « Verba vitae aeternae !tabes »: verba quae vitam aeternam promittunt, continent et confe– runt: verba quae viam tutam ad aeternam vitam consequendam mon– strant. - Responsum Petri inspiratur in praecedenti sermone Christi, in quo et mentio vitae aeternae pluries habetur, et verba Christi « spi– ritus et vita » esse dicuntur. v. 69 - « Et nos credidimus et cognovimus, quia tu es 'Sanctus Dei' ». Petrus exprimit prius fidem, deinde cognitionem: (vide oppositum a iudaeis factum v. 29, « ut videamus et credamus », sed cfr. I Jo. 4, 16 ubi ordo inversus habetur: « et nos cognovimus et credidimus cha-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz