BCCCAP00000000000000000000544

10 QUAESTIONES PRAELIMINARES ad flagellationem, imo et sententiam mortis dicere, quam tamen exse– qui non poterat absque confirmatione Praesidis romani. Constabat e triplici classe membrorum; Pontificum, Seniorum et Scribarum 7. a) Pon ti fices, h. e. ille qui actu summi sacerdotii munus exercebat, et illi qui antea illam supremam dignitatem habuerant; nam licet summus Pontificatus ex divina ordinatione vitalicius et heredi– tarius esse deberet, tempore Seleucidarum venale quid factus est usque ad Simonem Machabaeum; et iterum a diebus Herodis Magni usque ad destructionem Jerusalem anno 70 nominatio et depositio summi sacerdotis a regís vel Procuratoris arbitrio pendebat. Nomine «Pon - t i f i c e s », seu «P r in c i p e s Sacerdotum », qui primam Synedrii classem efformabant, videntur quoque venisse nobiliores e coetu sa– cerdotali, fortasse capita illorum vigintiquatuor ordinum, in quos sa– cerdotes omnes divisi erant 8. b) Sen i o res, sive e coetu sacerdotali sive e laicali assumpti, ita vocabantur, potiusquam ratione aetatis, quia auctoritate, nobilitate, divitiis pollebant. In Synedrio munus a s s e s s o r u m videntur habuisse; plerique eorum erant Sadducaei. c) Ser iba e erant qui ex officio Legem docebant et expone– ba:nt, dubia circa eamdem solvebant etc; multi erant ex Pharisaeis. B) Tribunalia minora. In maioribus civitatibus aderat consilium 23 membrorum, quod etiam sententiam capitis ferre poterat, sub depen– dentia, ut videtur, Synedrii Hierosolymitani, ad quod semper recur– sus patebat. - In singulis pagis aderat consilium 7 membrorum ad lites minoris momenti componendas. Dubium est an tribunal 3 mem– brorum exstiterit, unius iudicis et duorum assessorum. Ex Mishna (tract. Sanhedr. I, 6) videtur illud extitisse tempore posteriori: adfuisse quoque tempore Christi probabile putat FELTEN ex Mtth. 5, 25; Le. 18, 2-6 9. C) Sectae Judaeorum. Societas Judaica erat divisa in plures sectas, seu verius factiones; erant Pharisaei, Sadducaei, Essenii et Herodiani. a) Pharisaei (vi nominis, «separa tí») erant Legis Mosaicae, prout a Scribis explicabatur, scrupulosi observatores, cui insuper ad– debant innumeras et minutissimas traditiones a maioribus acceptas: 7 Cfr. Mt. 16, 21; Me. 8, 31; Le. 9, 22, ubi hi tres ordines Synedrium compo– nentes, nominantur a Jesu. suam Passionem praedicente. 8 Cfr. FELTEN, op. cit. (ediz. ital.) II, pp. 19-21. 9 Ibid., p. 13 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz