BCCCAP00000000000000000000544

SERMO DE PANE VITAE: JO. 6, 26-71 279 pars versus: « Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt ». 'Dixi vobis « spiritum vivificare, carnem non prodesse »: porro, verba quae vobis locutus sum, non caro, sed spiritus et vita; i. e. spiritus vivificans, sunt'. - Talia sunt, quia Christus, qui ea loquitur, est Deus, « Deus autem spiritus est » (Jo. 4, 24), imo Christus per resurrectionem factus est « spiritus vivificans » (I Cor. 15, 45). Quia verba autem Christi « spiritus et vita sunt », accommode intelligenda sunt, i. e. spi– ritualiter, ut explicant SS. AuGUSTINUS et THOMAS. Hoc tanien adver– bium non est sumendum uti synonymum « symbolice », prout volunt Sacramentarii, sed uti oppositmn « carnaliter ». Verba quae locutus sum vobis, spiritus sunt, et vita sunt (gr.), i. e. intelligenda sunt de carne mea per Spiritum (divinitatem) vivificata. - Non sine causa haec verba ponuntur post commemorationem Ascensionis Iesu, in qua caro eius dotibus gloriosis ornata, et spiritualis effecta apparet. v. 64 - « Sed sunt ex vobis quidam qui non credunt ». Licet tam antea (v. 60), quam pastea (v. 66), dicatur foisse multos discípulos illos qui respuerunt ut durum sermonem Domini, et qui Eum exinde dereli– querunt, Jesus mitigat rem, dicens: « sunt quidam >>, quia cogitat de illis praesertim qui, diutius cum Eo versati et specialem Eius amorem experti, 1):1.aius motivum credendi habebant, ínter quos unus ex Duo– decim. Simul indicat Christus rati~:mem scandali illorum, eorum nempe incredulitatem: (« qui non credunt »). Nondum agnoverant in Jesu di– vinum Legatum, cuius verba « spiritus et vita sunt ». Utrumque agno– vit Petrus (vv. 68 s.). Evangelista, qui pluries notat Iesum esse cardiognosten, et 2, 23-25 dixerat 'Eum nosse omnes, et scire quid esset in homine', nunc quo– que observat: « sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset Bum». 'Ab initio', nempe a momento electionis vel vocationis sive admissionis in suam societatem sciebat Iesus et prae– sentem eorum dispositionem, et futuram incredulitatem, et tamcn... , eos elcgit et sustinuit apud se. Sciebat quoque unum ex eis fore tra– ditorem: (ó 1tcx;pcx;owcrwv cx;ú-r6v, est unicum exemplum participii futuri cum art apud Jo., quod ideo forsitan ut suspectum, licet immerito, habitum est a cod D qui habet ó 1tcx;pcx;o[oouc;, et S qui legit ó µé:1111wv 1tcx;pcx;oto6vou: sed lectio ó 1tcx;pcx;owcrwv est critice certa). v. 65 - Post observatioriem Evangelistae, parenthetice positam, per– git sermo Jesu: « Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo ». Sese refert Iesus ad superius dicta in prima parte sermonis (v. 44), quod nonnisi qui trahuntur a Patre, veniunt

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz