BCCCAP00000000000000000000544

278 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. ligunt de incremento difficultatis, supplent: « Quid tune dicetis? », vel « quanto magis tune scandalizabimini? », vel aliquid simile: (ita MAL– D0NAD0, ScHANZ, alii). - Qui vero de imminutione difficultatis agi putant, supplent: « adhucne scandalum patiemini?; nonne istud mi– nuetur vel penitus dissipabitur?, cum enim videritis Filium Hominis in caelum ascendere, tune facilius erit vobis credere Ipsum esse revera pan~m qui de caelo descendit, et posse carnem suam, quae iam post Ascensionem est glorificata, dare in cibum, sicut promittit » (Ita LA– GRANGE, KNABENBAUER, TILLMANN, et plerique). - Jesus igitur me– minit suae Ascensionis, tamquam qua.e ad praesens scandalum tollen– dum, et ad dubia quae nunc suht dissipanda, conferet: invitat eos Iesus ut carnales cogitationes deponant, et magis spiritualiter rem concipiant. - Ideo suddit. v. 63 - « Spiritus est qui viviji,cat, caro non prodest quidquam: verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt ». - His verbis vult Christus offerre illis discipulis adiutorium ad superandum scandalum, indicans clavem, quae verum suae doctrinae sensum aperit. Prima pars versus est sententia generalis, duobus membris antitheticis constans (spiritus vivificans, caro inutilis): in ea latet comparatio desumpta ex natura hominis, carne et spiritu constantis, hoc fere modo: « sicut in homine spiritus est principium vivificans, et caro sola, (i. e. a spi– ritu non vivificata), mortua est et nihil prodest, nullius actionis est capax, nihil utilitatis ex ea percipitur; ita in hoc mysterio » - Dicit etgo Christus: « Crtm vobis carnem meam comedendam propono, ne cogitetis eam a spiritu separatam, quia sic effectum quem illi mandu– cationi assignavi, nempe vitam dare, non posset producere, cum ipsa mortua sit » Ergo caro mea de qua vobis locutus sum, sumenda est ut vivificata a spiritu. Sed neque hoc sufficit: illa etenim vita quam caro mea confert, non est naturalis, sed spiritualis, aeterna, caelestis, cuius effectus redditur capax in quantum est unita divinitati, et sic fit et ipsa spiritualis, caelestis, vivifica. - Christus his verbis, nedum imminuat veritatem superius a se dictorum, eam potius firmat, dum praemonet discípulos contra falsam eorum intellectionem, et veram atque genuinam indicat. Unde perperam hoc versu abutuntur Sacra– mentarii haeretici, (et eis concinens, licet bona intentione, CAIETANus), qui dicunt Christum ipsum explicare verba sua de manducatione Eius spirituali per fidem, non de manducatione reali carnis suae. - At, loquitur quidem de ista, nisi quod modum quo caro, eiusque man– ducatio concipienda sit, clarius defuút. - Huc etiam pertinet altera

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz