BCCCAP00000000000000000000544
SERMO DE PANE VITAE: JO. 6, 26-71 277 refertur praesertim ad ultimas Iesu declarationes de manducatione car– nis suae et de potatione sanguinis sui, et de effectibus quos huic sump– tioni attribuit. « Hic sermo » dicitur durus, gr. crXA'Y)p6c; = auribus of– fensivus et intolerabilis. v. 61 - « Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc... ». - Evangelista tribuit cognitionem murmurationis discipulo– rum scientiae intimae Iesu, qua corda hominum scrutatur: unde con– cludere possumus, aut illa verba v. praeced. fuisse a discipulis solum interne prolata, aut voce adeo submissa ut a Iesu non audirentur; nisi mavis dicere cognitionem Iesu « apud semetipsum », non adeo respi– cere ipsam murmurationem externam, quam veram eiusdem causam seu motivum. Ita innui videtur in responso Iesu: « Hoc vos scanda– lizat »?, hoc quod dixi, et quod vos recte intellexistis de vera et reali manducatione, - etsi male de modo illius, ob carnalém mentís ve– strae indolem, cogitetis, - hoc, inquam, vobis offensioni est:: et addit. v. 62 - « Si ergo videritis Filium Hominis ascendentem ubi erat prius »?. Est aposiopesis, seu ellipsis: tacetur apodosis, et hinc oritur difficultas statuendi verum sensum. Prius exponamus verba quae exprimuntur; deinde quaeremus ea quae tacentur et supplenda sunt. a) Jesus loquitur de sua futura Ascensione, et remittit eos ad illud factum mirabile, quod vel oculis visuri sunt, vel mente cognituri ex testimonio eorum qui facti ipsius spectatores erunt. - Verbum 0ewpéw non tantum « oculis contemplari », « spectare », sed etiam « cognoscere », «considerare» significat 28 • Ascensioni Domini ex monte Oliveti fi– deles Eius amici tantum interfuerunt (Act. I, 1-11). b) Iesus se appellat << Filium Hominis », et qua talem dicit se ascensurum quo erat prius, nempe in caelum, unde descenderat. e) Hic habetur implícita assertio duplicis naturae et unius Per– sonae in Christo: appellatione « Filius Hominis » signat Jesus suam na– turam humanam, secundum quam non erat prius in caelo; et tamen haec ascensio « quo erat prius » praedicatur de Filio Hominis, quia Persoha Filii Dei utramque naturam divinam et humanam in unum suppositum, Christum, coniungens, iustificat attributionem actionum suarum supposito, Christo, Homini-Deo: nam actiones sunt suppo– sitorum. - Sed, quorsum tendit mentio Ascensionis in loe loco? - Vultne Christus ea augere scandalum discipulorum, an potius illud minuere? -,- Quid est loco apodosis subintelligendum? - Qui intel- 2s Cfr. Jo. 4, 19; Heb. 7, 4; &.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz