BCCCAP00000000000000000000544
276 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. aequalitatem significavit, sed gratiam mediatoris ostendit » 26 • Christus, missus in mundum tamquam « mediator Dei et hominum » (I Tim. 2, 5), illius vitae divinae, quam a Patre habet, nos in Eucharistia par– ticipes facit Notetur aequivalentia inter « manducare camem Christi et bibere Eius sanguinem » (vv. 53-56), et « manducare Christum « (v. 57); ítem aequalitas rei et effectus in sumptione utriusque speciei, vel unius tan– tum: nam quod in vv. 53 s. de carne et sanguine praedicatur, in v. 58 de solo pane, i. e. de manducatione carnis Christi dicitur; quia sub qualibet specie totus Christus continetur, et Eucharistia est « convi– vium in quo Christus sumitur » 27 • Itaque iustificatur praxis ecclesiae romanae contra Utraquistas. v. 58 - Hic versus repetit ideas iam notas: « panis de caelo descen– dens, longe excellentior manná, quod mortem non vitabat; dum hic panis praestat manducantibus eum vitam aeternam ». Habetur nempe inclusio alterius partis sermonis, dum eodem modo absolvitur (v. 58), quo fuerat inceptus (vv. 48-51): itaque confirmatur quod diximus de ~nitio alterius partís in v. 48. v. 59 - « Haec dixit Iesus in synagoga docens in Capharnaum ». « Haei; dixit J esus »: quaenam?; totumne superiorem sermonem, an partem eius tantum, puta priorem, a v. 26 ad 47 vel 50?. Cfr. quae de hoc diximus supra in explicatione aditmétorum. - « In synagoga docens », idem est ac « in instructione synagogali », quae Sabbatis haberi con– sueverat. 4) E.ffectus sermonis in discipulis et in Duodecim (vv. 60-71). v. 60 - In hoc versu apparet tertia classis auditorum Jesu: discipuli, de quibus nondum sermo fuerat: per hos indicatur coetus eorum qui Iesum magni aestimabant, libenter Eum audiebant, et assidue seque– bantur; plerique eorum erant galilaei. Ex isto coetu ampliori elegerat Iesus 12 Apostolos (Le. 6, 13), et pastea designavit insuper et alias 72, quos binas et binas ad praedicandum misit (Le. 10, 1 ss.). Ab isto coetu discipulorum ampliori distinguitur infra (vv. 67, 70) coetus specialis « Duodecim ». « Multi ergo ex illis discipulis, auditis verbis Iesu, scandalizati sunt, et dixerunt: Durus est hic sermo; et quis potest eum audire? ». « Hic sermo » 26 Tract. 26 in Jo. (ML, 35, 1615). 27 Liturgia: Ant. ad Magnif. in 2is V esp., in festo SS. Corp. Chr.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz