BCCCAP00000000000000000000544
SERMO DE PANE VITAE: JO. 6, 26-71 275 corpore et sanguine Christi, longe verius id contingit, siquidem, ut dicit S. CYRILLUS Arnx., « per Eucharistiam Christus est in nohis non habitudine tantum, sed et participatione naturali » 23 • Ista mutua Chri– sti et hominis immanentia seu mansio, quae est effectus Eucharistiae, expli'catur ah eodem CYRILLO Arnx., per comparationem liquefactae cerae, cui alía cera similiter liquefacta permiscetur: sicut utraque ista suhstantia ita ad invicem compenetratur, ut unum quid ex utraque factum videatur, sic communicatione carriis et sanguinis Christi, ipse in nohis est, et nos in ipso 24 • - Recolatur quoque pia in hunc locum S. AuGUSTINI expositio: « Manemus in illo, cum sumus memhra eius; manet auteru ipse in nobis, cum sumus templum eius » 25 • Christi carnem et sanguinem suscipientes, manemus in eo ut memhra Capiti unita et ah eo vivificata; manet ipse in nobis, sicut in templo, in quo hahitat, et sua praesentia replet et sanctificat. v. 57 - Hic versus signat apicem mysterii. « Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me >>. Primus terminus comparationis duplici memhro constat: in priori dicit se Christus •a Patre vivente missum (in mundum, ut mundo vitam divinam communicet); in altero asserit se vivere propter Patrem (gr. aux Tov nixTépix), quod intelligendum est non sensu finali, (= ad gloriam Patris), sed causali, = vivo per Patrem, a Patre vitam accipio: sic apparet ex altero termino ai'e:µé = per me. - Secundus terminus comparationis est simplex, et explicite considerat tantum alterum memhrum prioris partís, licet implicite primum quoque membrum supponatur, in verbis « qui manducat me », quae supponunt carnis, i. e. naturae humanae susceptionem, i. e. Incarnationem seu missio– nem Eius in mundum a Patre. - Unde tota phrasis sic resolvitur: « Sicut Pater qui i:nisit me, vivit, et ego vivo per Patrem; ita, et qui manducat me, et ipse vivet per me ». Deus Pater est fontalis origo vitae, quam Filio aeterna generatione communicat: et Ipse misit Eum in mundum « ut vivamus per Eum » (I Jo. 4, 9), sicut Ipse vivit per Patrem. - Partícula « sicut », xix.&w<;, servat hic suam vim propriam simílitudinis, non aequalitatis, et sensus est: 'ad illum modum quo Ego vivo per Patrem viventem qui misit me, etiam ille qui manducat me, vivet per me'. Quod AuGUSTINUS acute notat: « Nec tamen dicendo, 'qui manducat me, et ipse vivet propter me', eandem suam et nostram 23 InJoannem, L. 10, cap. 13 (MG, 74, 341-42-43, cfr. MALDONATUM, inJo. 6, 57). 24 Ibid., L. 4, cap. 15. 17 (MG, 73; 583 sq.). 25 Tract. 27 in Jo., in h. loe. (ML, 35, 1618).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz