BCCCAP00000000000000000000544

274 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. tus formaliter sumenti Eucharistiam glorificationem corporis per beatam resurrectionem in novissimo die. Christus, praebens nobis carnem suam glorificatam, divinitati coniunctam, deponit in nobis germen quoddam immortalitatis 21, quo suo tempore corpus nostrum ad ima– ginem corporis Christi gloria induatur. - Notatu dignum est quan– tum momentum tribuat Christus resurrectioni in hoc sermone: ter in priori parte (vv. 39, 40, 44), et semel in altera (v. 54), eius mentio– nem facit, eam exhibens vel ut effectum unionis cum Christo pane vitae, vel ut effectum sumptionis carnis et sanguinis Christi in Eu– charistia. v. 55 - Dat rationem (yrlp = enim) cur Eucharistia illos effectus producat in sumentibus: quia « caro Christi verus est cibus, et sanguis Eius verus est potus »; et sicut cibus et potus vitam corporis alunt et conser– vant, ita caro et sanguis Christi, quae verus cibus et potus sunt, vitam animae nutriunt, et corpus post mortem vivificant. Vg. habet adver– bium vere, sequens illos codd gr. qui ferunt &),:r¡&wc;;: plerique tamen codd gr. habent adiectivum &).:r¡&~c;;, = verus cibus, verus potus. Affir– mat sic Christus, quam darissime fieri potest, se proponere carnem suam ut verum cibum, qui manducatur, et sanguinem suum ut verum potum qui bibitur: quasi voluerit aditum praecludere cuilibet sym– bolismo verbis suis affingendo. v. 56 - « Qui manducat (ó 't"pCilywv) meam carnem, et bibit meum san– guinem, in me manet, et Ego in eo »: progreditur sermo, dum asserit novum, eumque ineffabilem effectum Eucharistiae, unio~em scilicet intimam et vitalem cum Christo. Haec unio non est contactus tran– siens, ad momentum durans, sed de se est permanens, dum eam homo voluntarie non abrumpat: ideo exprimitur verbo manendi. « Manere in Deo, in Christo », « manere Deum vel Christum in nobis», est lo– cutio joannea 22, qua indicatur mutua Dei et hominis immanentia supernaturalis per gratiam, vel infl.uxus Christi Capitis in membra sui corporis mystici, quae vicissim Christo Capiti intime adhaerent, vel, ut hic, mansio hominis in Christo, cuius carne et sanguine saginatur, et Christi in homine, cui se totum in Eucharistia tradit. - Talis qui– dem unio supernaturalis habetur etiam extra Sacramentum per fidem et caritatem (I Jo. 4, 16): at in Sacramento Eucharistiae, sumpto vero 21 S. IGNATIUS M. appellat Eucharistiam « medicinam immortalitatis », q:,ocptJ.1ll– xov &&CllVCllcr(Cll~, Eph. XX, 2. 22 Cfr. Jo. 15, 4-7; 17, 23; 1 Jo. 3, 24; 4, 12. 15. 16; &.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz