BCCCAP00000000000000000000544

SERMO DE PANE VITAE: JO. 6, 26-71 273 Eucharistiam sub utraque specie sumendam esse contendébant, ut haeretici damnati sunt. Conc. Trid., sess. 21, cap. 1-4, can. 1-4, morem romanum confirmavit, quin usum graecum reprobaret. Anathema tamen dixit illis qui communionem laicormn sub utraque specie necessariam ex prae~epto divino ad salutem asseruerint, necnon et illis qui eandem necessitatem pro infantibus statuerint 1 9. Prefecto, Christus non loquitur de speciebus panis et vini, sed de carne et sanguine suo; iamvero Christus est totus sub qualibet specie: et sicut in vv. 53-56 commemorat distincte carnem et san– guinem, ita in vv. 57 s. loquitur de sola manducatione, 'qui manducat me', 'qui manducat hunc panem', attribuens utrique sumptioni eumdem prorsus , effectum, nempe vitam habere aeternam, in Christo manere... Praeceptum itaque Christi in v. 53 non refertur ad sumptionem utriusque speciei, sed ad 'sumptionem Eucharistiae, seu suiipsius in sacramento Eucharistiae, ad quod sufficit sumptio alterutrius speciei. - Similiter, praeceptum Christi (v. 53) non afficit infantes, quia reverentia debita Sacramento supponit cog– nitionem excellentiae eiusdem, seu usum rationis; et quia, cum Euchari– stia sub ratione cibi spiritualis ordinetur ad vitam animae conservandam et augendam, ea non est necessaria infantibus, qui quandiu tales sunt, vi– tam illam in baptismo susceptam amittere non possunt 2 0. Designatione suiipsius in hoc versu « Filius Hominis », vult notare Iesus se verum Hominem esse, et proinde veritatem carnis et sangui– nis sui, quae sumenda proponit, asserere. - Haec appellatio, quam iam in prima parte sermonis (v. 27) Christus adhibet, potest esse indicium sensus eucharistici totius sermonis. v. 54 - Quod in versu praécedenti modo negativo dicebatur, in isto forma· positiva repetitur, novis additis declarationibus. « Qui man– ducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissímo die». Novae declarationes in hoc versu sunt: a) verbum ó "t'pwywv, quod significat quidem manducare, sed val– de realistice, « dentibus premere, commínuere », ut nullum de reali, non symbolica, manducatione dubium sit possibile. - Hoc verbum quater in hoc loco a Christo repetitur (vv. 54, 56, 57, 58). - b) possessio vitae in praesenti (habet, ~xet), et quidem vitae aeternae, initae per gratiam, et cum gloria consummandae. - e) insuper promittit Chris- 19 DENZ BANW, Ench. Symb., nn. 929•-937. 20 De hac quaestione cfr. a) E. Si>RINGER, De SS.mae Eucharístíae vírtute atque necessítate: Greg. IX (1928), 118-38; 609-27. b) S. FRANKL, Decretum Tridentínum de Communione sub utraque specie, in « Collectanea Theologica », Lwow 1937, pp. 218-78. e) F. CAVALLERA, La Communion des « parvuli » au Concile de Trente, in « Bull. de Litt. écclésiast » (Toulouse, 1935), pp. 108-32.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz