BCCCAP00000000000000000000544
272 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. Mµe:vov. Ergo panis seu cibus quem Christus promrtt1t est caro sua, non prout nunc est, sed prout erit postquam fuerit oblata in sacrifi– cium pro salute mundi. v. 52 - « Litigabant ergo Iudaei... » - Nova assertio Iesu tan clara et peremptoria erat ut Iudaei, qui antea de asserta origine caelesti Iesu scandalizati, submisse murmurabant (vv. 41 s.), nunc de carne sua in cibum danda audientes, aperte ínter se altercabantur, talem loque– lam existimantes intolerabilem, et quod dixerat, ut falsum et impos– sibile reiciebant. - Ex eo quod litigabant (&µcíxwro = pugnabant, di– sceptabant), potest supponi nonnullos ex eis intellexisse Jesum figurate loqui; at omnes. conveniebant in absurditate et impossibilitate mandu– cationis realis carnis Christi. Ex eorum verbis, « quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum »?, apparet ingenium iudaeorum difficile ad fidem (cfr. Jo. 3, 4. 9), quia non est dispositum ad creden– dum, nisi modum rei intelligat. Non interrogant quaerentes instruí, ut sic rationabiliter credant; sed iam a limine rem ipsam excludunt tamquam absurdam et impossibilem. « Quomodo potest hic, oi'.í-roc;, cum quodam despectu dicunt, 'hic', cuius humilem originem novimus, qui purus horno est... (cfr. supra v. 41 s.). v. 53 - Iesus, perspiciens iudaeorum sc~ndalum, non cedit retro, nec corrigit quod dixit; imo clarius et plenius mysterium proponit, dicens solemniter: « Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii Hominis, et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis ». Iudaei negabant possibilitatem rei, Christus imo asserit eius necessi– tatem: et ut omne dubium tollatur Ipsum locutum fuisse de reali man– ducatione carnis suae, addit etiam potationem sanguinis sui. - Haec profecto verba nemo sanae mentís poterit ad simplicem metaphoram detorquere, puta ad apprehensionem Christi Eiusque doctrinae per fi– dem: contextus enim hoc vetat; explicans namque Christus de quo pane loquatur, non dicit hunc esse doctrinam suam, sed esse carnem suam, quam dabit pro mundi vita, proprio sanguine effuso: hanc autem carnem et hunc sanguinem necesse esse manducare et bibere ad vitam habendam. Primis Ecclesiae saeculis communio eucharistica dabatur :fidelibus sub utraque specie pan.is et vini, sicut usque hodie fit in ritibus orientalibus. In ecclesia vero romana hic mos ob rationes congruentiae tempore procedente relictus est, et eucharistia sub unica specie pan.is fidelibus data est. * Wi– clejf et *Huss qui saec XV, (sicut postea saec. XVI *Lutherus), ecclesiam accusabant quod contra praeceptum Christi illum morem mutaverint, et
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz