BCCCAP00000000000000000000544

270 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS 11. omnino parendum. - Hinc patet quomodo illa institutio hominum intima, quae in Prophetis a Deo facienda promittitur, non deroget magisterio externo Christi-Hominis, - qui, qua Verbum, est Dei revelator (Jo. 1, 18), - et Ecclesiae ab Eo fundatae, cui munus doc– trinam revelatam infallibiliter proponendi commisit. v. 47 - Christus, deducens conclusionem obviam ex dictis, et re– diens ad id quod ante murmurationem Iudaeorum dixerat de effectu salutari fidei (vv. 35, 40), solemniter nunc asseverat: « Amen, amen dico vobis, qui credit (in me), habet vitam aeternam ». Postquam in v. prae– cedenti dedit se ut revelatorem a Patre missum, dicens nunc « qui cre– dit », subintelligit « in me»: quod complementum, etsi in gr. iuxta meliores codd non habeatur, berre tamen Vg. illud exprimit, quia de Eo agitur. - Ita voluntas Patris, v. 40 expressa, dandi vitam aeter– nam credenti in Christum, nunc v. 47 dicitur impleta. 3) Panis de caelo, caro et sanguis Christi (vv. 48-59). N. B. - Plerique auctores hic ponunt initium illius partís sermonis, quae continet revelationem Eucharistiae. Lt,.GRANGE incipit eam v. 51: versus autem 48-50 habet ut transitionem ab una ad alteram partem, sic: quemadmodum ad vitam habendam necesse est manducare panem vitae (credere in Christum), ita quoque necesse est manducare car– nem Christi. v. 48 - Post explicatam difficultatem Iudaeorum circa suam ori– ginem de caelo, et datam rationem incredulitatis eorum, resumit Jesus affirmationem v. 35, « Ego sum panis vitae », illius nempe vitae aeternae, de qua in versu praecedenti loquebatur, quaeque per fidem habetur. - Sed nunc iste panis consideratur sub aspectu verae manducationis, quia statim comparatur cum manna. v. 49 - « Patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt... » - Iudaei dixerant gloriantes: « Patres nostri manducaverunt manna... » (v. 31): Iesus repetit ipsa eorum verba, mutato solummodo prono– mine possessivo: Patres vestri. Sed sicut ibi negabatur origo vere caelestis mannae, quam ipsi, allegato ps. 78, 24 s., iactabant, ita hic negatur eius virtus arcendi mortero: « manducaverunt, et (nihilominus) mortui sunt >>; agitur de marte corporali. v. 50 - Mannae opponit Jesus panem de quo Ipse loquitur, qui, uti vere de caelo descendens, habet virtutem arcendi mortem, illam

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz