BCCCAP00000000000000000000544
CONDICIO SOCIALIS PALAESTINAE 9 saream ad procuratorem Felicem, qui licet post discussionem causae vincti innocentiam agnoverit, eum tamen biennio captivum retinuit, « sperans quod pecunia ei daretur .a Paulo >> pro sua liberatione (Act. 23, 23-24, 27). Revocatus a Nerone, ejus loco missus est 2) Festus (Porcius): Judaeae provinciam duobus annis (60-62) gubernavit. Paucis diebus post eius adventum causam Pauli expedien– dam suscepit, et convocatis ad Caesaream accusatoribus Pauli, sedit pro tribunali; at cum Paulus perspiceret Praesidem, etiam de sua inno– centia post auditam defensionem persuasum, ob respectum tamen Ju– daeorum sententiam absolutoriam procrastinare, appellavit Caesarem; quapropter post breve tempus misit eum Romam, sub custodia Cen– turionis Julii. (Act. 25, 1-12; 27, 1 ss). L) Herodes Agrippa II, rex. Filius Agrippae I, nominatus esta Clau– dio, anno 48 vel 49, rex Chalcidis, prope Libanum; simulque jus ac– cepit supremam vigilantiam in Templo exercendi, et summum sacer– dotem nominandi. Anno 53 Chalcidi renuntians, accepit tetrarchias quae fuerant Philippi et Lysaniae, et tandem sub Nerone, a. 54 vd SS, nonnullas urbes in Galilaea et Peraea. De hoc Agrippa sermo est in Act. Apostolorum (c. 25, 13-26, 32): dum Paulus in custodia Cae– sareensi detineretur, venit Agrippa cum sorore sua Berenice, et in solemni consessu audiens defensionem Pauli, eius innocentiam agno– vit, et dixit ad Festum: « Dimitti poterat horno hic, si non appellasset Caesarem » (Act. 26, 32). - In bello Judaico stetit ex parte Romano– rum, qui, grati animi ergo, post excidium Jerusalem anno 70, con– firmarunt ei dignitatem regiam. Annus mortis ejus nequit definiri; videtur ponendus inter 86 et 94 post Christum. 2° CONDICIO socIALIS PALAESTINAE. Judaei, quamvis, independen– tia. amissa, exterorum dominio subiacerent, propriis tamen legibus in vita quotidiana gubernari permittebantur; imo, quod attinet ad has · leges (ut plurimum indolis religiosae, sed integram pene vitam mo– derantes), ipsi per proprios legítimos Superiores (sacerdotes, indices etc.) sibi providebant. A) Synedrium. Hierosolymis erat suprema auctoritas, Synedrium scilicet, vel « magnum consilium » ex 71 membris compositum, cui iure pro.prio praeerat Summus sacerdos. Poterat omnes omnium Judaeo– rum ubicumque degentium 6 causas iudicare, poenas imponere usque 6 Jo. 1, 19-28; Act. 9, 1 sq.; 22, 4 sq.; 26, 12.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz