BCCCAP00000000000000000000544

268 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. obicitur, nempe Eius humanitatem, sed id quod oculis fidei reservatur, divinam Eius filiationem. Qui sic Christum contemplatur, ita ut credat in Eum qua Filium Dei, habet vitam aeternam: vita autem aeterna in scriptis Joanneis complectitur vitam gratiae, quae habetur ex momento quo ponitur actus fidei, et vitam gloriae, quae iam spe possidetur, et plena esse incipiet cum beata resurrectione in ultimo die; ideo Chris– tus repetit: « et ego resuscitabo eum in novissimo die». v. 41 - Ex dictis a Christo, clare apparebat Eius origo caelestis veriori sensu quam illa mannae; atque Iudaei recte intellexerunt Eum sibi attribuisse talem originem: et quamvis alia non minus mira di– xerit Iesus, hoc tantum speciali modo eos perculit, et, quasi substan– tiam omnium dictorum colligentes, e:fferunt. Profecto, sicut admissa Eius origine caelesti et missione divina, omnia quoque dicta Eius con– sistunt; ita, ea negata, omnia ruunt. Ideo, ceteris praetermissis, Iudaei, non ausi Iesum directe alloqui, murmurabant ínter se quod dixisset: « Ego sum panis vivus qui de caelo descendi ». v. 42 - Huic mirae Christi declarationi opponebant humanam Eius originem, quam berre se cognoscere dictitant. Pro ipsis Iesus est filius Ioseph, et nihil amplius: ipsi norunt patrem et matrem Eius: quomodo ergo iactat suam originem caelestem? - Qui sic loquuntur, possunt esse aliqui ex Nazareth in illa turba praesentes, qui idem alia occasione opponebant (Me. 6, 3), sive ipsi Capharnaitae, qui ex habituali Iesu commoratione ínter eos (Mt. 9, 1), familiam Eius noverant. Ex eo quod in praesenti dicant, « .•• cuius nos novimus (o'Caaµ.Ev) patrem... », non sequitur Ioseph adhuc vivere; potest enim esse sensus: 'nos scimus quisnam pater Eius fuerit'. Ex toto tenore narrationis evangelicae vi– detur posse desumi Ioseph, uti communis fert opinio, ante quam Iesus publice praedicare inciperet, e vivís fuisse sublatum. vv. 43-44 - Iesus, videns eos murmurantes, iterum atque iterum asserit suam originem caelestem (vv. 46, 50, 51), sed ante quam hoc fa– ciat, explicat rationem intimam scandali eorum: nimirum, quod Pater non trahat eos ad Christum (v. 44); non trahit autem eos, quia ipsi non sinunt se doceri a Deo, non audiunt Eum ita ut discant, non se subi– ciunt Eius disciplinae. « Nemo potest venire ad me, nisi Pater... traxerit Bum ». Hinc patet fidem in Christum non esse fructum industriae hominis, sed donum Dei. Pater trahit, quin tamen violentiam inferat homini, qui semper manet líber acquiescendi vel resistendi attractioni divinae. Libertas fidei nullam patitur difficultatem ex verbo e11.xúw: nam etsi dicat « trahere », illa tamen tractio attemperatur naturae su-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz