BCCCAP00000000000000000000544
SERMO DE PANE VITAE: JO. 6, 26-71 267 decrevit: eos committit curae Christi, ut eos efficaciter ad salutem perducat. Est igitur Christus mediator salutis, cuius prima causa est libera voluntas, i. e. amor Patris. Horno a Patre motus, (imo tractus, v. 44), venit ad Christum: Christus autem neminem ad se venientem, et in suum regnum ingredi cupientem, eicit Joras. Notetur 1i to tes: neque enim tantum permittit accessum et ingressum, sed eum apud se humanissime recipit tamquam hospitem desideratissimum, eiusque curam toto studio suscipit, ut nihil ei desit ad salutem necessarium. v. 38 - Hoc autem facit ut finem adimpleat suae missionis seu descensus de caelov qui uno verbo recapitulatur: «Jacere voluntatem Eius qui misit me ». - Quod dicit Christus se venisse, non ut faceret voltmtatem suam, sed Patris, non implicat discordantiam voluntatum: Christus enim, qua Deus, eandem cum Patre voluntatem habebat: voluntas autem Eius humana nihil poterat velle a divina Eius volun– te discordans. Unde Christus, Patris sui voluntatem adimplens, suam quoque faciebat. Ita tamen loquitur, ut suam condicionem Legati di-. vini exprimat, cuius est non tan suam, etsi concordem illi sui mittentis, quam sui domini voluntatem facere. Est modus loquendi semiticus: cum unum praefertur alteri, illud asseritur, hoc simpliciter negatur 13. v. 39 - Voluntas Patris, ad quam faciendam Christus de caelo de– scendit, est ut neminem datum Ei a Patre, i. e. Eius curae commissum, perdat, = in perditionem abire sinat; sed magis eum ad aeternam sa– lutem ducat. Huius salutis una pars exprimitur, nempe resurrectio corporis gloriosa in ultimo die, seu in die iudicii, quia tune solum salut erit plena, totum hominem, corpore et anima constantem, af– ficiens. v. 40 - Iterum effertur voluntas Patris salvifica in missione Filii, et dicitur quo pacto vel condicione salus illa hominibus obveniat, ni– mirum, fide in Christum 14 • Voluntas Patris est, « ut omnis qui videt Filium, et credit in Bum, habeat vitam aeternam... » - Non agitur solum, neque praecipue, de visione corporali, (quae paucis, Christi coaevis, possibilis fuit), sed de visione spirituali: gr. ó 0e:wp&v = qui contem– platur, attente considerat, Filium ut credat in Eum: ideo dicit, 'qui videt Filium', qui in Christo non considerat solum id quod oculis carnis 13 Cfr. Jo. 7, 16; Mt. 9, 12 s.; &. 14 Lectio Vg., « haec est autem voluntas Patris... » corrigenda est ex gr. qui habet non 13.: sed yocp, in « haec est enim voluntas... »; est propositio non adversativa, sed explicativa.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz