BCCCAP00000000000000000000544

266 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. - Judaeis panem illum postulantibus respondet Jesus: 'Panis de quo loquor, non est ille materialis quem vos cogitatis et postulatis: sed sum ego ipse'. Panis vitae (hic et v. 48) est ídem, ac ille qui postea (vv. 41, 51) dicitur panis vivus: dicitur autem talis, quia et vitam in se habet, et vitam illum manducantibus confert. - « Qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet umquam »: hic ergo panis ani– mam satiat, esuriem et sitim depellit: quilibet potest eum sibi appro– priare, dummodo ad Jesum veniat, credendo in Eum. « Qui venit ad me » est parallelum cum « qui credit in me ». Panis itaque vitae est Christus apprehensus per fidem. Sed a mente Christi haec dicentis non abest idea Eucharistiae, uti conici potest ex mentione sitis depul– sae: panis enim ad esuriem, non ad sitim depellendam sumitur. Sed quia Christus in Eucharistia, de qua postea explicitius sermo est, sub specie panis et vini proponitur ut verus cibus et potus, ideo qui Eum sumit, nec esurire nec sitire dicitur. Necesse tamen est Eum prius fide apprehendere: Eucharistia enim est mysterium.fidei per excellentiam. v. 36 - Iudaei, audita declaratione Iesu se esse panem vitae, spe panis materialis frustrati, increduli manent, et Iesus exprobrat eis hanc animi contumaciam, sicut iam antea v. 26 mitius fecerat: « Sed dixi vobis, quia et vidistis me (signa patrantem), et (nihilominus) non creditis ». - Putat LAGRANGE hunc v. 36 extra locum suum esse, et post v. 40 ponendum esse. At traditio textualis consona est in loco huius v. 36, ubi est: nec sic deest bonus nexus; quapropter TrLLMANN propositam translationem innecessariam censet 12. vv. 37-40 - declaratur oeconomia salutis. Pater salvat homines per Filium, Christum, quem misit in mundum hoc praeciso fine, ut sit dux et mediator salutis omnibus qui veniunt ad Eum, i. e. qui cre– dunt in Eum. Pater, qui « omnes homines vult salvos fieri » (I Tim. 2, 4), dat Christo omnes illos quos praevidet suo amori responsuros: hos Christus certo salvabit, quia est fidelissimus exsecutor voluntatis Patris. Salus autem Christi totum hominem afficit, nam et eius corpus in novissimo die gloriose suscitabit, et eius animam corpori unitam aeterna vita donabit. v. 37 - « Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet... » - Neutrum omne, hic et v. 39, stat pro mase. omnis, ut ponitur vv. 40, 44, 45, (et cfr. Jo. 17, 2). 'Omnis quem dat mihi Pater', vel 'quotquot dat mihi Pater' venient ad me. - Pater dat Filio homines quos salvare 12 Das Johannesevangelium, Bonn 1931; in h. loe.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz