BCCCAP00000000000000000000544
SERMO DE PANE VITAE: JO, 6, 26-71 265 v. 31 - Opponunt Ei manna de caelo, quo patres eorum in deserto per 40 annos mirabiliter aliti sunt; ac si dicant: 'Tu quidem panes communes pancos semel multiplicasti, et famen nostram ad momentum depulisti; at Moyses aliquid maius fecit, dum eo mediante fecit Deus pluere patribus nostris panem de cado. Fac et tu aliquid simile', « ut videamus et credamus tibi ». v. 32 - Jesus veram naturam et originem mannae negative decla– rat, dicens: 'panis ille a Moyse olim procuratus non veniebat de caelo sensu stricto, sed vulgari, nempe de regione a.eris, sicut ros cui com– pa.ratur 11 ; ideo erat material.is, vita.m alens solummodo corporalem'. Nunc vero « Pater meus dat vobis panem de caelo verum »: panis quem vobis offert et dat Pater meus vere de caelo est, non ab aere veniens, sed ab ipsa Dei sede procedens; ideoque vere caelestis et divinus, vi– tam dans spiritualem. v. 33 - Jnsistit Jesus in eadem idea, nova eam declaratione ampli– ficans et perficiens. « Panis enim Dei est (ille) qui de caelo descendit, et dat vitam mundo ». Panis quem dat Pater meus duplici ex capite a manna differt: primo ratione originis; nam, secus ac manna ex aere cadens, vere de caelo descendit: secundo ratione virtutis et efficaciae; manna enim tmi populo Israel, per breve tempus, ad vitam corporis susten– tandam, datum est; iste autem panis toti mundo (= omnibus homi– nibus) vitam spiritualem perenniter dat. Subiectum grammaticale huius propositionis est ó x0<.-r0<.~cúvc,w = ille qui descendit; et quamvis adhuc referatur ad panem Dei, innuit iam Christum, qui pluries in sequenti– bus definit seipsum hac nota, « qui de caelo descendit » (vv. 38, 50, 51, 59): sic profecto intellexerunt iudaei, qui ideo postea murmura– bant (v. 41), licet nunc tam mirum panem audientes nuntiari a Jesu, illum ab Eo reverenter postulant: v. 34 - « Domine, semper da nobis panem hunc »: at, dum hoc dicunt,, cogitant absque dubio panem materialem, quo a curis quotidianis pro– curandi sibi cibi liberarentur: sicut olim mulier Samaritana a Jesu, aquam quae sitim exstingueret promittente, petiit eam, ut a labore hauriendi ex puteo eximeretur (Jo. 4, 13-15). 2) Jesus ipse est panis vitae (vv. 35-47). Sermo progreditur, quatenus generalis enuntiatio panis caelestis iam determinatur: v. 35 - panis ille est ipse Jesus: « Ego sum panis vitae... » 11 Ex 16, 13-15; Num. 11, 6-9.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz