BCCCAP00000000000000000000544

SERMO DE PANE VITAE: JO. 6, 26-71 263 D1v1sIO. - Ex dictis iam patet sermonem hunc duas habere partes, quarum prior ordinatur ad alteram, tamquam praeparatio mentís au– dientium ad doctrinam sublimiorem, eucharisticam, in altera parte tra– ditam. Praeparatio autem haec fit duplici gradu: a) primo promittit Jesus panem vitae, excellentiorem manná (vv. 26-:34), deinde: b) dicit hunc panem vitae esse seipsum, qui de caelo descendit, et datur homi– nibus a Patre, ut det vitam mundo (vv. 35-51). Tandem c) solemniter declarat panem ab Eo dandum esse carnem suam, quae vere est cibus, et sanguinem suum, qui vere est potus; quorum manducado et potatio erit necessaria ad vitam aeternam habendam (vv. 52-59). - Additur d) effectus sermonis in discipulis et in Duodecim, cum nonnullis Chri– sti sententiis memoria dignis (vv. 61-72). 2° - EXPLICATIO TEXTUS. 1) Jesus promittit cibum excellentiorem mannJ (vv. 26-34). Jesus, inventus ab illis qui e loco multiplicationis panum postridie miraculi in navibus ad Capharnaum redierant, et ab eis interrogatus quando illuc venisset (v. 25), respondet non ad eorum verba, sed ad eorum mentem; scit enim quali intentione Eum quaerant: « Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis ». Sequebantur quidem Jesum, « videntes signa», i. e. miracula quae fa– ciebat (Jo 6, 2), sed ea non considerabant « quatenus signa suae divi– nae missionis », nam illis visis non adducebantur ad credendum in Eum, neque perspiciebant in miraculis Jesu consilium Dei confirmantis auctoritatem sui Legati; sed potius considerabant propriam utilitatem materialem quam ex signis Christi percipiebant, (« quia manducastis... , et saturati estis »). Eorum admiratio erat vana, imo periculosa, eorum ideis erroneis de Messia consona.; putabant quidem Jesum esse Mes– siam, at non prout Eum prophetae praedixerant, sed qualem eum ipsimet sibi :finxerant, regem qui felicitatem temporalem afferret, et omnibus suis necessitatibus materialibus provideret. Ideo illa admira– tio, exaltata usque ad paroxismum miraculo multiplicationis panum, (« voluerunt enim rapere Eum, et facere regem », 6, 14 s.), displicuit Jesu, qui fuga et absconsione hoc vitavit. = v. 27 - Postquam Jesus defectum rectae intentionis in Eo quaeren– do reprehendit, inspirat eis saniora consilia, addens: « Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius Hominis

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz