BCCCAP00000000000000000000544
262 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. C) Personae: a) turba populi, quae pridie fuerat testis rniraculi panum, et quae bis nominatur (vv. 22, 24); in ea erant murmuratores, quos Evangelista iudaeos appellat, sensu sibi proprio, nempe scribas et pharisaeos, et duces populi, semper Christo infensos (vv. 41, 52): b) discipuli, quorum multi scandalizati de verbis Jesu, ab Eo discesse– runt (vv. 61, 62, 67): e) Duodecim, nempe Apostoli, qui fideles Chri– sto adhaeserunt, et per os Petri Eum « Sanctum Dei» confessi sunt (vv. 68, 72). ARGUMENTUM. - Totus sermo agit « de parre vitae», qui est Jesus. Discordant autem interpretes catholici cum agitur de sensu huius panis in prima et altera parte sermonis: .onines quidem adrnittunt in altera parte (vv. 51-59) agi de parre eucharistico, seu de Christo, parre vitae, in Eucharistia realiter sumendo; quoad priorem vero partem (vv. 26- 50), alii opinantur agi de parre vitae metaphorice intellecto, i. e. de Chri– sto, qui, per fidem apprehensus, vitam spiritualem homini confert. (Ita LAGRANGE, S1MoN - PRADO, KNABENBAUER, TILLMANN,"'et alii). - Dum plures, retenta unitate totius sermonis, censent in utraque eius parte tractari de parre eucharistico; nam eaedem in utraque locutiones adhibentur ad cibum spiritualem exprimendum, v. gr. « panis de caelo descendens » (v. 33 et 59, « panis qui dat vitam mundo » (v. 33) est ídem ac « panis-caro Christi pro mundi vita» (v. 52, gr. 51); sicut << panis vitae» in priore parte (vv. 32 s. 49 s.), ita panis eucharisticus in altera, comparatur cum manna (v. 59, gr. 58), et de utroque idem effectus praedicatur, nempe vita: iste panis, - secus ac manna, quod mortem temporalem impedire non valuit, - praebet sumentibus Eum vitam aeternam. Ergo iam in priore parte menti Christi et Evange– listae obversatur Eucharistia 6: in eius tamen revelatione gradatim pro– cedit oratio: a modo quodam generali, nondum defrnito, manduca– tionis Christi, panis caelestis (prior pars), ad modum manifestum et determinatum manducationis realis Christi in Sacramento Eucharistiae (altera pars). - Absque dubio, in priore parte tribuitur fidei magnum momentum, at ea consideratur non absolute in se, sed in ordine ad Eucharistiam: habet nempe pro obiecto Christum, qui utpote a Deo rnissus ut det vitam mundo, dat seipsum in Eucharistia ut panem vitae 7 • 6 FR. S. MÜLLER, Promissio Eucharistiae. Revelaturfie Euch. Jo. 26-47 ipsis verbis an typis,: in Greg. 3 (1922), 161-177. (Dicit eam iam in priore parte revelari, non quidem verbis ipsis, sed certo typis, nempe, manna. 7 Ita Card. FR. TOLEDO, J. MALDONADO, CoRLUY, PESCH, BILLOT, SALES, PRAT (Jésus-Christ, 1, 388-400), M. MEINERTZ, (Theol. d. N. T., II, 298-300), J. M. Bo– VER, (in Vb. Dni 2 [1922), 48-50), J. LEAL, ibid, 31 (1953), 144-155.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz