BCCCAP00000000000000000000544

SERMO DE PANE VITAE: JO. 6, 26-71 261 tera die, i. e., postridie miraculi multiplicationis panum, refertur ad reditum turbae in Capharnaum, non necessario ad sermonem sequen– tem; hic haberi potuit uno ex subsequentibus diebus, puta primo Sab– bato recurrente, in functione synagogali. Synagoga (v. 60) suggerit Sabbatum; Sabbatum autem excludit iter reditus a loco multiplica– tionis _panum ad Capharnaum. Ergo probabiliter sermo non eadem die reditus habitus est. - Putant aliqui multiplicatíonem panum con– tigisse feria V 3: ita haberetur, etiam quoad tempus, symbolismus eucharisticus huius miraculi: Cena quoque novissima, in qua Chri– stus Eucharistiam instituir, feria V, nempe « pridie quam pateretur, in qua nocte tradebatur » (I Cor. 11, 23), celebrata est. - Feria autem VI iter confecit turba a loco multiplicationis panum (in planitie El– Bati~a, ad Orientem lacus), in Capharnaum, et Sabbato demum in Synagoga sermonem de pane vitae habuit Jesus. B) Locus: Sermo potuit incipere ante ingressum in Synagogam, puta in littore maris, et continuari atque absolvi in Synagoga Caphar– naum (v. 60), a Centurione aedificata (Le. 7, 5). - Ita quidem sermo prout a Joanne proponitur: sed dicendumne est idem de sermone, prout eum Jesus pronuntiavit? Putat LAGRANGE 4 sermonem qui di– citur « de pane vitae » non totum eadem occasione, et ad eosdem au– ditores dictum fuisse: sed primam partem (vv. 26-47 aut 50), utpote faciliorem, - agit enim, dicit ipse: de fide in Christum, panem seu cibum animae per fidem manducandum, - ad turbam simplicem in Synagoga Capharnaum, uno ex diebus miraculum panum subsequen– tibus, fuisse a Christo propositam; alteram vero partem (vv. 48 aut 51-59), quae profundior est, - agit enim de vera manducatione carnis et sanguinis Christi in Eucharistia, - ad discípulos et ad Duodecim, melius instructos, seriori tempore et alio loco, dictam fuisse 5 : Evan– gelistam autem optimo consilio utrumque sermonem in unum co– niunxisse, ob intimam relationem unius ad alterum: ita clare doce– batur fidem in Christum esse necessariam dispositionem ad Eum fruc– tuose in Eucharistia suscipiendum. - Hoc negant alii multi, qui unitatem totius sermonis, prout a Christo pronuntiati, defendunt: (cfr. infra, ubi de argumento sermonis agemus). 3 Cfr. J. PRADO, Praelectiones biblicae in h. loe. 4 St. Jean, in h. loe. 5 Sic quoque G. R.IccroTTI, qui non modo duos, sed tres sermones Jesu in unum ab Evangelista hic coniu,nctos videt. (Vita di Cristo, p. 378).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz