BCCCAP00000000000000000000544
260 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. § 15 - SERMO JESU DE PANE VITAE. (Jo. 6, 26-71) 1. Sermoni « de pane vitae» praemittit Joannes narrationem duorum miraculorum: a) multiplicationem (primam) panum (6, 1-13), et b) deambulationem Jesu super aquas lacus Tiberiadis (6, 14-21). Cum haec sint unica miracula quae IV Evangelium habet communia cum Synopticis, (primum, cum tribus; alterum cum solis Mt. et Me.), probabile est Joannem ea narrare voluisse non tantum ob finem hi– storicum, sed etiam quia oh eorum symbolismum apta erant prae– parare sermonem de pane vitae, et Jesum, panem eucharisticum, prae– figurare. Qui solis quinque panibus mirabiliter multiplicatis innume– ram multitudinem satiavit, quin consumerentur, poterit seipso, carne sua, omnes homines spiritualiter reficere. Item qui super undas maris ambulans corpus suum legibus naturae subduxit, poterit in Euchari– stia carnem suam glorificatam a proprietatibus materiae immunem red– dere, quantitatis scilicet, extensionis, ponderis, etc. - Hinc forsitan explicatur, quod Joannes, in narratione huius secundi miraculi, brevior sit Matthaeo et Marco, omittens factum Petri per mare ad Christum venientis: sufficiebat enim scopo suo praesenti id quod Christum at– tinebat, narrare. 1 ° - ADIUNCTA HISTORICA. A) Tempus: Cum Pascha 2 erat proximum (lo. 6, 4), duo illa miracula (6, 5-21) facta sunt. Quod dicitur v. 22 'T~ e1tocupwv = al- 1 Biblíographia. - Praeter Commentarios in IV Evangelium, (S. AuGUSTINI, S. THOMAE AQ., FR. TüLETI, J. MALDONADO, J. KNABENBAUER, M. J. LAGRANGE, FR. TILLMANN, A. DuRAND, etc.), cfr. studia specialia: 1) F. CAVALLERA, L'interpré– tation du chap. VI de St. Jean. Une controverse exégétique au Concile de Trente: « Rev. d'hist. ecclés. », 10 (1909), 687-709; 2) LABAUCHE, Le chap. VI de l'Évangile selon St. Jean: «Rev. prat. d'apologétique», 9 (1911), 598 ss.; 3) TH. Pmms, Die Ver– heissung der hl. Eucharistie nach Johannes, c. VI, Paderborn 1922; 4) FR. X. MUEL– LER, Promissio Eucharistiae. Revelaturne Jo. 6, 26-47 ipsis verbis an typis?: Greg. 3 (1922), 161-77; 5) L. ToNDELLI, Caro non prodest quidquam, Jo 6, 64: Bibl. 4 (1923), 320-27; 6) P. GAECHTER, Die Form der eucharistischen Rede Jesu in lo. 6: «Zeitschrift f. kath. Theol. » 59 (1935) 419-41; 7) P. J. TEMPLE, The Eucharíst in St. John 6: « Cath. Bibl. Quart. », 9 (1947) 442-52; 8) J. L. LILLY, The Eucharistic Díscourse ofJohn. 6: ibid. 12 (1950) 48-51; 9) L. TüNDELLI, L'Eucaristia vista da un esegeta, 1951; 10) J. LEAL, Spiritus et caro in Jo 6, 64: Verb. Dni, 30 (1952), 257-64; 11) I. VüLPI, Co– munione e salvezza in S. Agostino, Roma, 1954. 2 Pascha tertium vel secundum, pro diversa sentencia circa durationem mini– sterii publici Christi.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz