BCCCAP00000000000000000000544

8 QUAESTIONES PRAELIMINARES pria uxore, filia Aretae regis Arabum, duxerat Herodiadem, uxorem Philippi 4 fratris sui adhuc superstitis), saepe a Joanne Baptista repre– hensus, misit eum in carcerem, et precibus Salome filiae Herodiadis licet invitus concedens, decollavit (cfr. Le. 3, 19 sq.; Me. 6, 17-29; Mtth. 14, 3-12). Hunc Herodem Jesus appellavit vulpem (Le. 13, 32). Post plures annos, adveniente in Palaestinam Herode Agrippa I, qui ab Imperatore Caligula tetrarchiam Philippi 5 et Lysaniae cum titulo regís acceperat, Antipas, incitatus ab Herodiade, eumdem pro se titu– lum regium ab Imperatore effiagitavit; sed rebellionis et conspiratio– nis accusatus ab Agrippa, cum se apud Caligulam purgare nequiret, tetrarchia privatus est, et in exsilium Lugdunum missus: tetrarchia eius Agrippae data est. I) Herodes Agrippa I, rex Palestinae. (41-44 post Chr.) - Agrippa erat nepos Herodis Magni, et filius Aristobuli, fraterque germanus Herodiadis. Occiso Caligula anno 41 p. Chr., Claudius lmperator non solum confirmavit Agrippam in tetrarchiis Philippi, Lysaniae et An– tipae, sed insuper adiecit Iudaeam et Samariam, ita ut esset, sicut avus suus Herodes Magnus, rex totius Palaestinae. De Agrippa I sermo est in libro Actuum; ipse persecutus est Apostolos: Jacobum maiorem, fratrem Joannis occidit gladio, anno 42 p. Chr.; Petrum in vincula coniecit, qui tamen mirabiliter e manibus ejus ereptus est (Act. 12, 1-19). Mors eius ítem in Actibus Ap. narratur c. 12, 19-23: a Deo percussus, dum Caesareae honores divinos a populo adulatorie obla– tos superbus captaret, consumptus a vermibus, exspiravit anno 44 p. Chr. K) Palaestina declaratur Provincia Romana et a Procuratoribus gu– bernatur (a. 44 ad 66). Mortuo Agrippa I, ejus filius Agrippa 11, qui Romae degebat, et nimis juvenis erat, regnum patris non accepit, sed Palaestina a Roma– nis per Procuratores quorum primus fuit Cu s pi u s Fa d u s (44-46), administrabatur. - Ex Procuratoribus hujus secundae periodi com– memorantur in libro Actuum Antonius Felix, et Porcius Festus. 1) Felix (Antonius) ab anno 52 ad 60. Paulus Apostolus anno 58 comprehensus Hierosolymis a tribuno Claudia Lysia, defertur Cae- 4 Philippus iste videtur esse diversus a Philippo, tetrarcha Ituraeae... ; duos quippe hujus nominis filios habuit Herodes Magnus, sed a diversa uxore: Philippum tetrarcham a Cleopatra Hierosolymitana, Philippum vero Herodiadis conjugem a Mariamme pontificis Simonis filia. s Armo 34 defuncti.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz