BCCCAP00000000000000000000544

PARABOLA SEMINIS ULTRO GERMINANTIS: MC. 4, 26-29 259 parabolae, et cognosci qualis aspectus regni Dei velit illustrari. Cum semen terrae mandatum stet pro verbo Dei hominibus praedicato, vult parabola asserere vim et efficacitatem verbi Dei, quam ex seipso, independenter a curis subsequentibus praedicatoris, habet. Hic sistunt aliqui expositores, ut MALDONATUS. Plerique tamen ultra hanc aequa– tionem, « semen = verbum », quae ex praecedenti parabola seminantis sponte se offert, vident in nostra aliam generaliorem, «semen = regnum Dei », quae ipsa formula introductoria, « sic est regnum Dei... », com– mendatur. Vult proinde parabola nostra docere non solum verbum regni esse ex se efficax, sed etiam ipsum regnum Dei, a Christo in terra fundatum, habere in seipso intrinsecam virtutein, ex qua certo se evol– vet usque ad suam perfectionem. Regnum Dei ( = Ecclesia) tali vi et efficacia a Christo praeditum est, ut semel ab Eo stabilitum floreat et crescat ex interno principio vitali, et non possit perire. - Sed sicut in semine semel terrae mandato, quamvis non sit necessaria opera hominis, non excluditur opera elementorum naturae (pluviae, roris, Solis, etc.): ita in regni Dei evolutione non excluditur actio gratiae quae intrinsecus operatur, et dat incrementum. Actio autem hominis est externa, quae nihil valeret sine principio vitali immanenti, regno Dei insito: nam « neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus » (I Cor 3, 7). Haec parabola nata erat ingerere magnam fiduciam Apostolis et christianis omnium temporum, dum docet regnum Dei seu Ecclesiam certo certius evolutum iri, et qualitercumque difficultatibus et perse– cutionibus oppressam, ad maturitatem ei a Christo praestitutam esse perventuram, et copiosam messem reddituram. - Nec hac parabola fovetur socordia aut negligentia operariorum regni Dei, imo exci– tatur eorum zelus et diligentia, dum securi de victoria acrius pugnant et hostem premunt, et simul admonentur humilitatis, sublata eis occa– sione gloriandi de propriis laboribus, scientes essentiale in triumpho regni Dei non esse eorum labores, sed opus Dei et Christi, qui illud principium vitale in Eo posuit. Quod additur de messe v. 29, non est necessarium ad doctrinam parabolae; sed non ideo abundat, et sponte fluit, tamquam ultimum stadium regni Dei, quod propria virtute ad maturitatem pervenit, et a Filio hominis per angelos suos in horreum Patris caelestis inducitur 14. - Hoc tractu finali parabola desinit in allegoriam (VosTÉ). 14 Cfr. parabolam « zizaniorum » in Mt. 13, 24, 30. 36-43. - De hac parabola propria Marci cfr. WEISS Karl, Voll Zuversicht ! : Zur Parabel Jesu vom zuversichtli– chen Siiemann; Mk. 4, 26-29 (Münster, 1922) 76 pp.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz