BCCCAP00000000000000000000544

258 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. spica, nempe herba crescens fit robustior et solidior, in cuius culmine formatur spica, cr-r&xu~: tandem, plenum frumentum in spica, id est, spica, plena frumento, maturescit. v. 29 - Cum autem fructus est maturus, et ses e off e r t mxpocooi: colligendum, demetitur, adest enim messis. - Hoc fit sive a domino agri, sive a messoribus ab eo missis, sive a quolibet messore. Persona enim tam seminantis quam metentis, valde tenuis est in hac parabola, et quasi in obscuro relicta, quia non agitur de ea; dum valde effertur vis nativa seminis, et actio efficax terrae in eius evolutione. 3° - Estne parabola, an allegoria? - Aliqui, inter quos MAL– DONATUS, explicant omnes fere tractus huius descriptionis allegorice. Seminator est Christus, qui semen Evangelii in cordibus hominum abscondit. Messis est mors, aut generalis in fine mundi, aut singularis cuiusque hominis. Falx est decretum Dei, quo iubet hunc vel illum hominem demeti, id est, mori. - At iam observavimus personam seminantis et metentis secundarium omnino locum habere in hac pa– rabola; parum ergo probabile est Christum per eos designari. Idem sua– det multiplex incongruentia quae, ex parabola sic Christo applicata, oritur. Quid esset v. gr. illud dormire et exsurgere Christi, 'hocte ac die?: an ignorantia de modo incrementi plantarum ei convenit?: vel estne extraneus omnino evolutioni seminis, neque curat de suo verbo semel praedicato? Si admittitur allegoria, omnia ista dementa typi transferenda essent in antitypum, Christum, cui male aptantur. - Di– camus igitur esse parabolam seu comparationem, uti indicat ipsa for– mula introductoria: « Sic est regnum Dei, quemadmodum... » - De– scriptio typi sumitur ex observatione naturae, et fit ut inserviat ad illustrandum antitypum, scilicet aliquam veritatem circa regnum Dei. Jam, haec est ipsa notio parabolae. Ergo narratio ista Marci est parabola. 4° - Doctrina. Christus non dedit, neque evangelista, huius pa– rabolae explicationem. Attamen, ex modo quo proponitur satis constat de idea vel intentione Christi eam proponentis. Totam vim ponit in seminis germinatione, incremento et fructificatione, ex vi propria, et ex nativa terrae fertilitate. Ideo excludit quamlibet hominis operam inter sementem et messem, et effert internam vim seminis et terrae, dicens: « semen crescit solum, quin horno aliquid conferat (v. 27), terra autem ocu-roµ.&-r-y¡ (notetur hoc verbum cum emphasi in principio senten– tiae), ultra, ex seipsa, fertilitate naturali sibi insita, fructificat, id est, facit ut illud semen visceribus suis commissum germinet, et per suos gra– dus ad fructus maturitatem perveniat ». - Hinc potest colligi doctrina

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz