BCCCAP00000000000000000000544
PARABOLA SEMINANTIS: MTT. 13, 1-9; PARALL. 255 Jesus ipse, parabolam explicans, eam tractat in multis ut allego.. riam: v. gr. homines qui seminantur iuxta viam, vel super petrosa, vel inter spinas, vel in terra bona, stmt totidem metaphorae. Sic quo– que, « homines qui radices non habent », est expressio metaphorica. - Alía autem dementa sunt parabolica, quae deducuntur per compa– rationem typi ad antitypum, seminis ad verbum, vel sortis unius ad sortem alterius: v. gr. sicut semen secus viam cadens comeditur a vo– lucribus, et non germinat, ita verbum in carde duro cadens rapitur a Satana, et non fructificat;. vel quemadmodum petra obstaculum est semini, ne mittat radices, et ut ad solis aestum arescat, ita tribulatio et persecutio hominem levem terret, et fit ei petra scandali, ut a verbo audito cito recedat; item, sicut spinae, simul cum bono semine germi– nantes, et prae illo crescentes, suffocant illud, ita curae saeculares, amor divitiarum, et voluptates vitae, verbum auditum sterile reddunt. Tan– dem, sicut semen in terra bona iactum affert fructum bonitati terrae congruentem, sic verbum in corde bono susceptum fructus iustitiae producit, vario gradui bonitatis respondentes. Igitur, habemus hic non parabolam puram, neque puram allego– riam, sed genus mixtum ex utroque: quodnam autem genus prae altero praevaleat, non concordant interpretes: dum LAGRANGE, VosrÉ, alii vident in hac pericopa parabolam cum elementis allegoricis (pa– rabolam allegorízantem), BuzY, alii habent eam ut allegoriam parabolí– zantem. - Dixerim: in descriptione typi praevalet genus parabolicum, in applicatione autem antitypo facta, maior pars dari videtur allegoriae. B - p ARABOLA DE SEMINE ULTRO GERMINANTE, CRESCENTE, FRUCTIFICANTE (Me. 4, 26-29). Haec Christi parabola conservata est a solo Marco, qui ponit eam ínter parabolam seminantis et parabolam de grano sinapis, eo nempe loco et ordine quo a Mt. ponitur parabola d~ bono semine simul cum zizaniis crescente: quapropter aliqui, ut CALMET, putant eamdem ab utroque Evangelista proponi parabolam, a Mt. fusius, a Me. brevius. - At, obiectum formale utriusque parabolae est diversum: parabola Mt. vult docere coexistentiam bonorum et malorum in Ecclesia, qui in fine mundi separabuntur, alii ad praemium, alii ad supplicium ituri; dum parabola Marcí vult efferre vim intrinsecam, qua a Christo prae– dita est Ecclesia ad se evolvendum, donec ad perfectionem perveniat. Ergo parabolae sunt diversae. - Pertinet ad parabolas « lacus »; ideo
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz