BCCCAP00000000000000000000544

254 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. quibus reddetur sterile; Christus tamen non desinet umquam per suos !Illnistros illud ubique seminare, ut nil desit ex parte sua ad salutem omnium. - Quod in parabola tres partes seminis deperduntur, et una tantum fructificat, non dat ius concludendi ad maiorem numerum audientium incredulorum perdendorum, prae numero credentium sal– vandorum: nam semen quod cecidit ·in terram bonam tam copiosum fructum producere perhibetur, ut abunde compenset quod in aliis tribus partibus agri deperditum est. Agricola, qui agri sui condicio– nem bene novit, parum et quasi per distractionem in via, in petra, in spinis cadere sinit, dum in terra bona copiase semen effundit. - Voluit tamen Christus insistere in exponendis obstaculis quae verbi fructificationi opponuntur, a diabolo, a mundo, a passionibus, ut ani– mas audientium ad ea cavenda excitaret. Ceterum, si in agro tres partes male dispositas distinxit, etiam in terra bona tres gradus dispo– sitionis (bonae, melioris, optimae) designavit: ita ut etiam sub hoc respectu proportio in parabola non desit. 5° - Genus litterarium huius pericopae. - Parabola, an allegoria? - Si Jesus, seininantem describens, volebat describere seipsum, vel in genere praedicatorem Evangelii, est allegoria. Si autem voluit descri– bere agricolam semen suum in terram iacientem, id est, scenam com– munem .prout in natura locum habere solet, quam deinde superiori doctrinae applicaret, est parabola. - Porro, ita videtur. Jesus describit scenam e vita agricola; sed, cum hoc faciens, cogitet de veritate cui illam descriptionem vult applicare, nil Inirum quod aliqui tractus ima– ginis desumantur ex antitypo, ideoque sint allegorici: v. gr. apparens fatuitas agricolae, semen suum in locis infecundis iacientis et deper– dentis. Hoc non ex natura suinitur, sed ex antitypo: verbum suum Christus non inter bonos solum praedicaturus est per apostolos, sed vult ut omnibus offeratur: (« praedicate Evangelium omni creaturae; docete omnes gentes»); ideo in scena parabolae describenda, fingitur pars seminis secus viam, in petrosa, inter spinas cadens. - Similiter talis fecunditas seininis in terram bonam cadentis (30, 60, 100) vel vix vel numquam habetur in natura: sed quia verbum Dei, cordi bono et optimo cominissum, est fecundissimum, in descriptione scenae, id est, typi, etiam seinini naturali magna fecunditas tribui debebat. - Haec dementa allegorica debent transferri in antitypum prout iacent, non per simplicem comparationem, sed per identitatem. illae diversae terrae seminatae sunt corda hoininum audientium verbum, quae vel nullum, vel multum fructum afferunt pro varia eorum dispositione.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz