BCCCAP00000000000000000000544

PARABOLA SEMINANTIS: MTT. 13, 1-9; PARALL. 253 qui verbum evangelii m agro cordis sui semmatum suscepit, debet ei exsequendo perseveranter insistere, ut fructus boni operis colligat et praemium vitae perseverantibus promissum consequatur. Triplex grados fructuum plures inter Patres aliosque mterpretes applicationes invenit. Communior est illa quae applicat rem diversis statibus: centesimum fructum referunt virgines; sexagesimum viduae; trigesimum coniugati (Ita HIERONYMUS, et similiter AuGUSTINus). - Sed istae sunt piae accommodationes oratoriae. Magis ad rem eF mentem Christi in hac parabola est, quod hic ponitur numerus definitus pro indefinito, ut significetur fructus magnos (30), maior (60), et ma:xj– mus (100). Primum gradum attmgunt qui iustitiam communem ob– servant; alterum qui ultra communem gradum progrediuntur; tertium qui ad culmen sanctitatis ascendunt. Ita S. THOMAS, A. LAPIDE, CoRN. GANDAV etc. 4° - Principalis huius parabolae lectio. Videtur esse haec: Sors verbi vel praedicationis evangelicae diversa est in diversis hominibus pro diversa eorum dispositione, adversa vel favorabili. Haec lectio resultat ex aequatione inter semen terrae commissum et verbum hominibus praedicatum. Sicut semen iactum in terram diversis impe– dimentis laborantem, vel non germmat, vel non crescit, vel non fruc– tificat; iactum vero in terram bonam fructum uberem facit, maiorem vel minorem pro diverso gradu bonitatis eiusdem terrae, et curarum specialium agricolae: ita verbum Regni cordibus hominum insemina– tum, vel manet sterile, vel fructus iustitiae producit pro diversa eorum dispositione et praeparatione, tum in verbi auditione, tum in ulteriori labore quo illud excolitur. - Implicite habetur admonitio ad tollenda obstacula quae verbi fructificationem impediunt, et ad fovendas bonas dispositiones quae eidem favent. Quatenus parabola refertur ad Regnum Dei, illud hoc modo il– lustrat: Regnum Dei, vel eius notitia per praedicationem offertur om– nibus: non est praerrogativa vel privilegium alicuius populi, puta iudaici, sive alicuius classis personarum, puta Scribarum et Pharisaeorum; sed quicumque terram cordis sui rite praeparat, et donum Dei grato animo excipit, notitia Regni imbuitur, et aptus fit ad eiusdem Regni. fructus faciendos. Multi iudaeorum, filii Regni, ob suam sterilitatem exclu– dentur a Regno, dum gentes ad Regnum avide accurrent, et facient fructus eius (cfr. Mt. 8, 11 s.; 21, 43). Continetur etiam in hac parabola quaedam visio prophetica Regni Dei, sic: praedicatio verbi inveniet in multis audientibus obstacula

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz