BCCCAP00000000000000000000544
252 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. Me. et Le. commemorata, sunt v o 1u p t a t e s v i t a e ( od ~aov1xl -rou ~~ou), quas Me. exprimit per « e o n e u p i s e e n t i a s e i r e a re 1i qua», nempe circa alia in duobus obstaculis praecedentibus non comprehensa. Divitiae reddunt possibile genus vitae commodum, de– liciis affiuens, satisfactionibus omnium desideriorum abundans.. Sed cor te~renis voluptatibus inhians aut immersum, non est ager aptus ver– bo Dei seminando, vel si seminetur et germinet, ab istis spinis suffo– catur: nihil enim est tam contrarium doctrinae spirituali, quam immo– deratus appetitus voluptatum terrenarum. Ideo dicunt evangelistac: in istis hominibus tales spinae, (sollicitudo saeculi, seductio divitiarum, et voluptates vitae), su}Jocant verbum, illudque infructuosum reddunt. d) Semen in terra bona (Mt. 13, 23; Me. 4, 20; Le. 8, 15). Semen quod cecidit in terram bonam, et attulit fructum multum, reprae– sentat verbum quod cadit in cor bene dispositum, nullo ex praece– dentibus obstaculis praepeditum. Homines taliter dispositi non solum audiunt verbum, sed íntellígunt illud (Mt.), id est, attente illud consi-:– derant et meditantur, et quid ab eis exigat perpendunt. Auditum ver– bum nixpixaéxov-rou = suscípíunt (Me.) bona voluntate et amore, tam– quam hospitem desideratissimum, ut divinum favorem, illudque xix-ré– xourm = retínent (Le.) apud se, foventes illud calore cordis boni et op– timi, donec ad maturitatem veniat, et copiosum fructum ferat. « Cor bonum et optimum » (gr. x.ix "A~ xixt &.yix&~), quod solus Lucas com– memorat, est cor ingenuum, nobile, bene inclinatum. In eiusmodi corde auditum verbum suscípíentes et retínentes, illudque íntellígentes, xixpnocpopouow = afferunt fructum, plus minusve copiosum, sed sem– per magnum, nempe, vel tricies, vel sexagies, vel centies maiorem eo quod seminatum est, pro bona, meliori, vel optima dispositione cordis recipientis. - Ordo iste ascendens a Marco servatus, naturae rei con– formior videtur ordine descendenti, (100, 60, 30), in Mt. posito. - Lucas, qui in propositione parabolae solum maximum fructum, nempe centesimum, brevitatis causa, posuit; in eiusdem applicatione nullum exprimit numerum, sed rem eamdem· diverso modo ponit, dicens: « fructum afferunt in patientia », ev i'.mo¡.LOY{Í id est, in patienti et perseveranti expectatione: qui, etiam cum sustinenda sunt adversa, non recedunt a bono incaepto, non abiciunt verbum auditum, sed forti– ter permanent, patienter exspectantes promissa in ipso verbo contenta, sciunt enim ea certo impletum iri. - Est in his verbis Domini, dicit MALDONATUS (in h. 1.), allusio ad patientiam agricolarum, qui exspec– tant pretiosum fructum terrae, et patienter ferunt, donec accipiant temporaneum et serotinum (imbrem) (cfr. Jac. 5, 7): sic etiam ille
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz