BCCCAP00000000000000000000544

PARABOLA SEMINANTIS: MTT. 13, 1-9: PARALL. 251 designatas. •- Lucas autem, qm s1ve in parabolae proposltlone, sive in eiusdem explicatione brevior est, concisius dicit: « sed in tempore tentationis (m:ipomµbu) recedunt », sive illas tribulationes et persecu– tiones consideret ut tentationes a diabolo, per homines malos suos . ministros, commotas, sive verbo generaliori « tentationis » voluerit in– dicare difficultates undecumque provenientes, sive externas, sive inter– nas, ab adversariis Evangelii, a diabolo, a passionibus, quarum sati– sfactioni verbum contradicit: ideo &.cptcr't'IXV't'IXi = recedunt (a verbo), ut sequantur naturales inclinationes. In hac altera parte parabolae, obstaculum quod impedit fructi– ficationem verbi est levitas animi et defectus profundi sensus religiosi; cum anima non est radicata in caritate, verbum cadit in modica terra, quae non habet humorem vitalem, et cito arescit, nullum stabilem fructum producens. e) Semen ínter spinas (Mt. 13, 22; Me. 4, 18 s.; Le. 8, 14). Per semen quod inter spinas cecidit, intelliguntur, iuxta Christi explicatio– nem, illi homines qui, audito verbo Evangelii, suffocare illud sinunt a tribus spinarum generibus: 1) n i m i a e p r a e o c c u p a t i o n e s v i t a e t e m p o r a 1 i s , quas tres evangelistae µep[µvixc;; _:_ aerum– nas (Me.), vel sollicitudines saeculi (Mt.), vel vitae (Le..), appellant, quaeque ex defectu :fiduciae in Dei providentiam nascuntur: hi non « quaerunt primum regnum Dei et iustitiam eius » (Mt. 5, 33), sed maiorem suam curam conferunt ad vitae necessaria procuranda; et illa cura anxia victus quotidiani, aliorumque negotiorum saeculi, spina est quae verbum germinans et crescens tandem suffocat. - 2) Alia spina est «fa 11 a ci a di vi ti ar u m » (~ &.mx:n¡ 't'ou nAou't'ou), vel seductio quam divitiae in animum exercent: curae omnes ad illas ac– quirendas, conservandas, augendas, opprimunt verbum in carde semi– natum, illudque sterile reddunt, nec ad maturitatem venire sinunt. Seducunt divitiae cor hominis, quatenus putat ipsis se fore beatum; at sunt illusoriae, nam multas secumferunt curas, anxietates, timares, quibus dives torquetur, libertatem et tranquillitatem amittit, et, ap– parenter felix, miser revera est. Magnum obstaculum verbi Dei in homine sunt divitiae avide quaesitae 12 , et qui earum amare cor illaqueatum habet, non praebet terram aptam fructificationi verbi Dei in se. - 3) Tertia spina a solis 12 Cfr. I Tim. 6, 9 s., ubi graphice describuntur perniciosi effectus cupiditatis, quae « radix omnium malorum » dicitur. Hic textus paulinus potest haberi ut opti– mus commentarius loci nostri evangelici.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz