BCCCAP00000000000000000000544
250 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. tentionem diaboli in hoc raptu verbi a cordibus audientium: « ne credentes salvi fiant », id est, ne, si verbo audito attentionem et fidem praestent, iustificentur et salventur; ideo antequam dura terra cordis eorum emolliatur, « confestim (eu&ú<;) venit Satanas, et aufert verbum » (Me.), sicut passeres, (corvi, columbae sylvestres, etc.), quasi in in– sidiis circa agrum positi, sequuntur seminatorem palaestinensem, ut cum semen iaciat, statim devorent illud. In hac prima parte parabolae, impedimentum quod frustrat fruc– tificationem verbi Dei est duritia cordis, et nequitia atque invidia dia– boli, qui bene a Mt. appellatur ó 1tov-y¡p6<; = malus, et a Me. ó crw,ixvix<; = adversarius, quia omnibus modis et artibus suae invidiae adversatur fundationi et expansioni regni Dei, et saluti hominum. b) Semen super petrosa (Mt. 13, 20 s.; Me. 4, 16 s.; Le. 8, 13). Semen quod cecidit in terram petrosam, id est, multis lapidibus con– sparsam, vel super petram tenui terrae strato coopertam, quod ger– minat quidem, sed, cum non sit radicatum, statim sole exorto arescit, indigitat verbum regni quod cadit in corda hominum superficialium, profunditate sensus religiosi et gravitate vitae carentium. Romines isti leves et vani, cum audiunt verbum, suscipiunt quidem illud, imo cum gaudio illud suscipiunt, sive quia nativam eorum curiositatem pascit, sive quia consonum est eorum inclinationibus naturaliter bonis et re– ligiosis, et potest fieri ut usque ad lacrymas compungantur: sed non habent radicem, quia ipsa eorum levitas impellit eos ad externa, quin mittant radices in terra profunda cordis per attentam verbi auditi considerationem et applicationem: illud gaudium quod verbum au– dientes experiuntur est mere sensibile, quod cito disparet; ideo dicunt Mt. et Me., « sunt temporales» 1tp6crxixtpot;; tandiu verbum suscep– tum retinent, quandiu gaudium durat, quandiu res prospere cedunt, et nulla adversa occurrunt. Bene Le. dicit, « ad tempus credunt », nem– pe quandiu fides commoda est et facilis, donec non impugnatur: « sed orta tribulatione et (gr. ~' aut) persecutione propter verbum, confe– stim scandalizantur », id est, cum vix exsurgit aliqua difficultas causa verbi, hoc est, ex doctrina evangelii, pusilli fiunt, et recedunt, dese– rentes viam bonam quam audito verbo inceperant: praesertim si in– gruant persecutiones externae, non sustinent, sed statim scandalum pas– si offendunt et cadunt. Mt. et Me. considerant potius difficultates ab externo procedentes (&Al~ew<; ~ awyµou), tribulationes nempe et per– secutiones, quae ab hominibus verbi inimicis proveniunt, molestias, pressuras, irrisiones, aliaque id genus, quae per &Al~w indicantur, et persecutiones proprie dictas, sive subdolas sive apertas, per atoyµ6v
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz