BCCCAP00000000000000000000544
STATUS POLITICUS PALAESTINAE 7 vocavit ut se iustificaret; quod cum facere non posset, sententia publicationis bonorum et exsilii mulctatus, Viennam in Gallia relegatus est. In sua ethnarchia per decem dumtaxat annos fuit, videlicet, ab anno 4° ante Chr. ad 6 post Chr. - In Evangelio semel commemo– ratur (Matth. 2, 22). G) Iudaea sub Procuratoribus Romanis. Post Archelai depositionem, eius ethnarchia in Provinciam romanam redacta est, et Provinciae Sy– riae annexa, a proprio tamen Procuratore (b,h·po1toc;) gubernata; quod regimen ab anno 6 post Chr. usque ad 41 duravit. - E tota serie Procuratorum hujus periodi illos solum nominamus qui cum fac– tis biblicis relationem habent. 1) Coponius (ab anno 6 ad 9 p. Chr.) Procuratoris munere fun– gebatur, cum illa seditio, duce Juda Galilaeo, facta est, propter censum populi a praeside Syriae, Publio Sulpicio Quirinio, ex mandato Au– gusti peractum, de qua sermo est Act. 5, 37. 2) Pontius Pilatus, qui ab anno 26 ad 36 p. Chr. provinciam ad– ministravit, saepe in Evangeliis recurrit. Ex eius aliorumque magi– stratuum tempore declaratur initium praedicationis Joannis Baptistae (Le. 3, 1 sq.). Jam ah initio exosus factus est Judaeis propter suam ar– rogantiam et contemptum populi eiusque religionis: eius crudelitas ín– ter alia patet ex Le. 13, 1, cum multos Galilaeorum, dum sacrificia in Templo offerehant, necare iussit. Tetrarcha H. Antipa non coute– hatur; ad eum tamen misit Jesum, potius ut semetipsum a molesta causa liheraret, quam ut Tetrarchae exhiberet ohsequium, quod ta– men satis fuit ut animum adversum invicem deponerent (Le. 23, 7-12). Eius debilitas animi in tota historia Passionis Christi ostenditur; gra– tiam Caesaris amittere timens, petitioni tumultuantis turbae acquie– scit, et Jesum supplicio Crucis damnat, licet Eum, pluries examinatum, invenerit innocentem. Tandem, a Samaritanis, quos crudelissime trac– taverat, accusatus apud Vitellium, Syriae praesjdem, Romam missus est, ut sese defenderet coram Imperatore Tiberio; quo interea vita functo, successor eius Caligula Pilati depositionem decrevit. De vita posteriori Pilati et' de eius morte nihil certi dici potest, cum fontes ínter se non conveniant (Cfr. EusEBIUS, H. E. 2, 7; ~• TISCHENDORF « Evang. apochrypha » 1876, p. 449, ss.; * ScHÜRER; « Gesch. des Jüd. Volkes » I, p. 492 sq.). H) Herodes Antipas. Filius Herodis Magni, et frater germanus Ar– chelai, Galilaeam et Peraeam ut tetrarcha gubernavit, ab anno 4 ante Chr. ad 39 vel 40 post Chr. Oh suam lihidinem, (repudiata enim pro-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz