BCCCAP00000000000000000000544

PARABOLA SEMINANTIS: MTT. 13, 1-9; PARALL, 249 rum ponit, sed solum dicit homines, per semen in terra bona cadens significatos, fructum afferre « in patientia » (Le. 8, 15). 3° - Parabolae applicatio. Rogatus a discipulis « quae esset haec parabola » (Le. 8, 9), et « cur in parabolis loqueretur turbis » (Mt. 13, 9; Me. 4, 10 gr.). respondit Christus prius huic alteri quaestioni de motivo parabolarum in genere (Mt. 13, 11-15; et parall: pericopa iam superius a nobis explicata), deinde explicavit parabolam propo– sitam. N. B. - Comparando tres evangelistas in hoc puncto, apparet formam Marci esse magis primigeniam, spontaneam, litterarie minus curatam, ut proprium est improvisatoris, quasi verba ipsa a Christo pronuntiata et a Petro relata nobis daret. Mt. pone sequitur Marcum, sed iam apparet stu– dium reddendi clarius quod in Me parum apte videbatur expressum. In Le autem forma est magis accurata, et apparet labor redactionalis ad quae– rendam formulam magis aptam, quac applicationem parabolae obviam exhibeat. Imprimís ipse dat clavem parabolae, dicens: « Semen est verbum Dei » (Le. 8, 11) : deinde formula, qua varia seminis sors in diversis terris applicatur variae sorti verbi in diversis hominibus, paulatim perficitur a Luca; in duobus prioribus exemplis adh:uc servat formulam similem Marco et Mathaeo·, dicens :« qui ...secus viam... »; « qui supra petram... » (8, 12.13); dum in duobus posterioribus formulam tandem perfectam invenit, dicens: « quod autem in spinas cecidit... »: « quod autem in bonam terram... ». (8, 14. 15). Sic non iam dicuntur homines seminati, sed semen• in hac vel illa terra cadens significat homines, qui sic vel sic dispositi audiunt verbum. a) Semen secus viam: (Mt. 13, 19; Me. 4, 15; Le. 8, 12): Formu– la Marcí, « hi autem sunt qui secus viam, ubi seminatum est verbum, et cum audierint... », est aliquantulum implicata, licet idea clare ap– pareat qualis sit: nempe, « hi autem (significantur per semen quod) secus viam (cecidit), in quibus seminatum est verbum, et cum audie– rint... ». - Mt. et Le. idem clarius dicunt: « hi sunt qui secus viam seminati sunt «, id est, « hi significantur per semen quod secus viam· seminatum est ». - Terra autem ubi seminatur verbum, (verbum re– gni, Mt.), est cor hominis, quod, quia durum est et impenetrabile instar viae ab hominibus bestiisque conculcatae, audit illud sed non intel– ligit: quae non intelligentia est culpabilis, quia non attendit verbo audito, non illud meditatur, tegens illud terra cordis ut foveat et ger– minare faciat, sed manet in superficie duri cordis, unde diabolus, per volucres parabolae repraesentatus, cito venit (Me.), et rapit illud de corde eius. - Lucas, Pauli discipulus, qui fidem ex auditu verbi con– ceptam, tamquam medium .iustificationis et salutis extollit, addit in-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz