BCCCAP00000000000000000000544
248 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS 11. Ipsi enim continuo Jesu insidiantes, nullam occasionem Eum audiendi praeterire sinebant, « ut caperent Eum in sermone » (Mt. 22, 15 et parall), et haberent unde accusarent Eum. - Tres Synoptici concor– diter notant turbam magnam (Mt. Le.), imo plurímam (Me.) congre– gatam esse de civitatibus vicinis ut audirent Jesum de navi concionan– tem. Turba stabat in littore. 2º - Parabolae propositio. Describitur seminator 1ac1ens semen suum in agrum: a) quaedam pars seminis cadit secus víam, ubi terra dura est, ideo semen non sepelitur, sed in superficie manet, exposi– tum conculcationi transeuntium (Le.), et voracitati volucrum, prae– sertim passerum, qui innumeri serninationi assistunt. Tota haec pars serninis deperditur. Supponitur ager apertus, non sepe aliqua circum– datus, ad cuius oram transit vía, vel etiam per medium eius semita a praetereuntibus facta est. b) Alía pars cadit in petrosa, vel, ut Le. dicit, supra petram, id est in illas partes agri lapidibus plenas, vel supra aliquam maiorem petram aut rupem tenui terrae strato coopertam. Ibi semen germinat ante tempus, quin rnittat radices; ideo planta debilis est, neque habet vigorem ad resistendum Solí aesti.J.anti, et cito arescit, quin ad matu– ritatem perveniat. Etiam haec pars seminis deperditur. e) Alía pars cadit ínter spínas: voce &,w:v&<X~ designantur quaeli– bet herbae spinosae, et plures carduorum species, agros Palaestinae · hodiedum infestantes. Agrícola, etiam diligentissimus, nequit eas ex– stirpare; earum radices inter petras manent, et semen earum plurni– ferum a vento raptum agris satis insidet. - Semen bonum a semina– tore ibi iactum, germinat quidem et incipit ascendere; at simul ger– minant et crescunt spinae et cardui, a quibus tandem suffocatur, quin fructum faciat. - Haec quoque pars seminis deperditur. d) Tandem, semen cadit in terram bonam, id est a praedictis ob– staculis liberam, et facit fructum, varium pro maiori vel minori boni– tate terrae, vel magis minusve curata cultura; aliud dat fructum cen..;. tesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. N. B. - Iste ordo a maiori ad minus est ordo Mt.: Marcus autem exprimit hunc diversum fructum ordine inverso, incipiens a minori (30), et perveniens ad maximum (100). Ordo Marci, quia magis naturalis est, utpote a rninori ad maius procedens, est etiam probabilior, et videtur verba Jesu fidelius referre. - Lucas ponit tantum fructurn rnaxirnum, nernpe centesirnurn: in applicatione autern nullurn nurne-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz