BCCCAP00000000000000000000544
PARABOLA SEMINANTrS: MTT. 13, 1-9; PARALL. 247 A - PARABOLA SEMINANTIS (Mt. 13, 1-9. 18-23; Me. 4, 1-9. 13-20; Le. 8, 4-8. 11-15). . Haec parabola est prima omnium earum quae dicuntur « parabo– lae lacus », quia eas Jesus in navicula sedens ad lacum Genesareth pro– nuntiavit: est etiam prima omnium illarum narrationum, quae pro– prie dicuntur parabolae: nam licet antea exhibeatur Jesus « loquens in parabolis » (Me. 3, 23), agitur potius de aliqua brevi comparatione, vel de aliquo dicto sententioso, ad modum m•salfm Vet. Test., ut Le. 4, 23. Cum parabolis autem lacus inauguravit Jesus novam methodum paedagogicam, a4 doctrinam de regno Dei aptius mentibus audito– mm ingerendam. Matthaeus septem parabolas ponit in ore Jesu « die lacfts », Marcus tres, quarum una est propria, non relata a Matthaeo; Lucas unam, se– minantis videlicet: alias duas (de grano sina:pis et de fermento), quas cum Matthaeo habet communes, multo serius in alio contextu .refert (Le. 13, 18-21). Ex quo possumus concludere non illas septem, a Mt. relatas eadem occasione fuisse propositas, sed diversis: Matthaeum au– tem, ordinem systematicum more suo in ce. 5-13 sequentem, eas si– mul narrasse, ut aliquem aspectum Christi, (nempe Doctoris regni caelorum), melius illustraret. 1º - Adiuncta parabolae. a) Te m p u s: Solns Matthaeus illud indicat, quamvis formula omnino vaga, ¾.v "TI ~µépq. hdv-n = in illo die, nempe postqnam Iesus calumniam pharisaeorum, suum cum Beel– zebub commercium criminantium, confutaverat, et de matre sua et , cognatis Eum videre cupientibus occasionem sumpserat docendi, quo– modo altior spiritualis cum Eo cognatio per voluntatis divinae adim– pletionem contrahatur. Cum magna probabilitate « ille dies » parabo– larum lacus ponendus est in secundo anno ministerii publici; tam enim Mt. quam Le. indicare videntur, in facto discipulorum vellentium spicas (Mt. 12, 1 ss.; Le. 6, 1 ss.), alterum Pascha iam praeteriisse. b) Lo e u s: est lacus Genesareth, prope Capharnaum: Jesus, exiens de domo (Mt.), ubi praecedens cum pharisaeis disputatio locum ha– buerat (Me. 3, 20. 31), venit iterum ad mare. Ista domus est eadem quae a Le. 4, 38 dicitur Simonis Petri in Capharnaum; ergo non lon– ge ab ista civitate, in littore occidentali lacus, habuit Jesus sermonem suum in parabolis. - e) Persona e: praeter discipulos, qui erant in navi cum Jesu, multitudo magna populi aderat, in qua absque dubio \tiam pharisaei inveniebantur, licet non explicite commemorentur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz